PL 211, col. 601
Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne
dignanter influit, sic et liberas invenire desiderat,
quas non exturbet aut occupet terrenae strepitus
actionis. Ubi enim Spiritui sancto solemne
Sabbatum agitur, feriata mente opus est, quae aliquatenus
servilis operis deformitate non obnubilet
spiritualium laetitiam feriarum. In timoris feria de
initio sapientiae amor sumit exordium, peccatorum
tumultibus finem ponens. In feria pietatis id agitur,
ut cultui divino intendatur sinceriter et oppressorum
miseriis compassione sollicita succurratur. In feria
quae spiritus scientiae nuncupatur, animus ad interiora
se retrahens, suae pensat subtiliter rationis judicium,
ne ipsius caligante vel frigescente igniculo,
in his quae agenda sunt obscuretur. In feria spiritus
fortitudinis providetur, ut, cum tempus tentationis
advenerit, necessariis munita praesidiis viriliter
anima reluctetur. In spiritu consilii felix feria celebratur,
dum animus ad omne quod intendit, nihil
de se fidens, Spiritus sancti consilium quaerit, seque
aliis in eodem Spiritu consiliarium per omnia
fidelem impendit. In feria spiritus intelligentiae tantae
puritatis festivitas agitur, ut non modo terrenae affectiones
animum onerent, sed etiam corporum imaginationes
non subeant, ut tanto clarius coelestia
contemplentur, quanto felicius quae terrena sunt interim
in memoria habentur. Quid de illa extrema et
suprema feria dixerim, quae spiritus sapientiae appellatur?
Non mihi datum est experiri quam magna
est multitudo dulcedinis hujus Sabbati; quippe qui
necdum praecedentes ferias merui celebrare, sed
necdum in spiritu timoris Domini servituti criminum
et vitiorum tumultibus valefeci, quo pacto de caeteris
feriis sapientiae, aut de ipso sapientiae Sabbato
audeam commentari? Ex hac ipsa praesumptione facile
est intelligere, me necdum intelligentiae vel sapientiae
spiritum percepisse, qui de rebus tam abditis
inexpertus ausus sum disputare. Confido tamen quia
apud dilectoris animum amor excusabit excessum.
Id nimirum habet sanctus amor officii, ut sicut delictum
in dilecto nullatenus dissimulat, ita et confitenti
dare veniam benigna facilitate non negat.
Revera si inesset mihi timoris Domini spiritus, timuissem
aut videri magniloquum, et me potius sub
modio humilitatis absconderem, quam in magnis et
mirabilibus super me ambularem. Humilitati sanctae
omnis fere est odiosa praesumptio, et quantumlibet
in sublimi excreverit, nihil sibi tutius esse reputat
quam latere prudenter; coelo inhiat, dum se juxta
sui nominis rationem ab humo non dividit, et quo
se in sui aestimatione inclinat inferius, eo coelestium
acclinis est altitudo. Nescio quo pacto etiam inclinare
coelos potens est spontanea humilitatis
dejectio, et mira facilitate coelestem exaltationem
adipiscitur, dum humi laeta residens, et
de humo nihil appetens, de solo conscientiae testimonio
gloriatur. Non sic illa, non sic natione
coelestis superbia, quae dum juxta sui rationem nominis
super se ire, et seipsam supergredi nititur,
suo ipso pondere praecipitata inferius confractione