PL 211, col. 602

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

insanabili dequassatur. Humilitati proinde omnis
altitudo suspecta est, quam esse amicam superbiae
non ignorat. Quidquid caro gloriam reputat, odit
et exsecratur humilitas, licet in sua simplicitate ita
se contineat, ut de re nulla velit vel audeat judicare.
Amans quippe silentium, secreti appetens, ita
suae mediocritatis se coarctat limitibus, ut nihil
aliud appetat, quam se scire. Scire alia esse credit
superfluum, sciri ab aliis existimat veritatem. Tam
superfluitatis expers est, quam jactantiae, in altero
temperantia utens, in altero justitiae desiderio inardescens.
Magnam hic advertere potes humilitatis prudentiam,
quae municipium mentis his communit obstaculis,
ad omne certamen inexpugnabilis ei est fortitudo. O
felix, o vere necessaria virtus humilitas, quae, dum nihil

aliud quam se scire appetit, se minime ab ejus scientia
sapientiae coelestis thesaurus abscondit! Ignem
quippe secreti amoris sub consideratione propriae
vilitatis, quasi sub quodam cinere humilis animus
contegit, unde se devoti cordis officina ad illustrationem
et fervorem accendit. O quam libenter humilis
Christus ad diversorium tale se colligit, ubi
amoris ignem ejus semper paratum adventui humilitatis
sollicitudo custodit! Ut enim dicit Psalmista: Ignis ante ipsum praecedet
[(Psal. XCVI)]
; et anima
illa idonea est illum recipere, quem non oportet
ignem aut oleum mendicare. De intus et de coelo
haec veniunt, et qui ignem semel accensum in se
voluerit perdurare, omnes sollicite obtineat aditus,
per quos ventosae vanitatis levitas ad exstinctionem

ignis valeat insufflare. Verum etsi ignis qui vehementer
efferbuerit vento flante non exstinguitur, sed
accenditur magis, adeo tamen est formidolosa humilitas,
ut nunquam de humili conscientiae diversorio
progredi tutum putet. Ibi stellam maris Mariam
libere cogitat, ibi feliciter assistit partui Virginis,
ibi beatae illi infantiae delectabiliter adjocatur,
ibi se totum Verbi coaptat cunabulis, morum
innocentia felici colludit infantiae, et in cordis jubilo
pueri vagitibus combalbutit. Pretiosissimis habet
pro sericis illis adornari panniculis, quibus
obvolvitur Verbum infans. Deinceps ad divinum
illud pectoris sacrosancti sacrarium tota aviditate
se convehit, et quantum vacat, plena de coelo ubera

sugit. Talibus interim nutrimentis tenera deliciatur
infantia, ut, cum in virum perfectum provectiori
aetate profecerit, portare et peragere possit negotium
crucis. Gratia sane hoc opus, quos virtutis
provectio exercitatos pro consuetudine sensus habens
de sapientiae studiis imbarbavit. Mecum optime
agit, si inter collactaneos suos me Jesus meus connumeret,
si suscepto interdum ad matris ubera suae
delinitionis sorbitiunculas partiatur. Ad hoc quippe
Patris Verbum vitae panis comminui voluit in lacte
carnis, ut qui in forma Dei cibus erat solidus angelorum,
per abbreviationem carnis exinaniret se in
sorbitiunculam parvulorum. Obsecro te, charissime,
cum tibi convivium escae fortioris sapuerit, cum te
grandium cibus oblectaverit, in deliciis tuis ne sis meae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.