PL 211, col. 603

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

immemor parvitatis. Si ad celebrandum sapientiae
Sabbatum, interdum Spiritu sancto te promovente,
perveneris, vel id saltem mihi impetra, ut de diversorio
non ejiciar Verbi infantis. Hic interim tota
philosophiae meae est ratio, alibi quam hic non possem
esse suavius, hinc tota pendet exspectatio spei
meae. Parvulus sum, cui lacteo cibo opus est, non
solido, quanquam in incrementa mea transire non
dubitem, quidquid amicorum meorum beata esuries
de cibo devorat fortiori. Caeterum, amantissime,
videbo faciem tuam, cum vacuum fuerit, quoniam
nondum vacat. Anni praesentis sterilitas, et totius
mundi communis interitus me domi retinent, et
quasi cuidam funeri assistere me compellunt. Egrediar
tamen, Deo volente, aliquando de sepulcro hujusmodi,

et in amicorum visitationibus et colloquiis
suscitabor. Tu eos interim meo salutabis ex nomine,
quos me charitate non ficta diligere comperisti. Pro
duabus illis pauperculis mulieribus, Deum, ut credo,
timentibus liberalitati tuae grates refero, quibus
apud Balneolum hoc famis tempore misericorditer
ex parte maxima providisti. Ne trahat ab illis,
obsecro, pietas manum, a quibus nondum famis necessitas
se retraxit. Vale.
EPISTOLA VIII. AD STEPHANUM CARTHUSIENSEM MONACHUM, ET PRIOREM DE PORTIS. De meditanda Christi infantia et passione.
Fratri et amico sibi in Christi amore verissimo
STEPHANO, monacho Carthusiensi, et priori de Portis,

abbates de Caroliloco, et de Sarnaio, et novissimus
omnium de Persenia, in Spiritu sancto amare feliciter
et fideliter reamari.
Ex litteris tuis, amantissime, sumpta est tibi
rescribendi occasio, in quibus postulas ut per unum
ex nobis tibi uni trinae nostrae dilectionis unio se
tibi uniens, de unico illo bono, aliquid consolationis
rescribat. Et id quidem ex animo facimus, annuentes
petitioni, et congratulantes affectui, nisi quod
parcius laudare debueras, quos interius non vidisti.
O quam tutum non est eorum insistere laudibus,
quos adhuc conscientia peccati cauteriat, ne sic
laudatum, quod facile evenit, tentet elatio, sicut
notare consuevit adulatio laudatorem! Verum apud

impuras mentes hoc agitur, quas non elimat sancti
amoris sinceritas, quemadmodum tua elimari et
liquefieri in nos felici experientia comprobamus.
Igitur quia nos tres artificio sancti Spiritus in funiculum
casti amoris triplicem intorsisti, quo se tua
innodaret affectio sicut in se, cum triplex sit, facile
non poterit rumpi, sic a te, cum tenax sit, difficillime
poterit denodari. Spiritus sancti artificiosa dignatio
funiculum istum intexuit, qui tanto est in se
ex glutino individuae charitatis tenacior, quanto ejus
constructio suavior est colligatis. Quam felicius est
his astringi nodis, his vinciri nexibus, his a theatrali

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.