PL 211, col. 605

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

qui se in puerum de magnitudine coelesti abbrevians,
nos sibi in collactaneos adoptavit. Putasne
amantissimus puer collactaneis suis invidet
viscera matris, aut matris ubera, qui ideo ipsam
elegit in matrem, ut esset etiam ipsa humilibus in
nutricem? Cum igitur asperitate hordei vesci non
soleat teneritudo infantium, et minus sit ad esum
frumenti idonea; interim nutriantur uberibus, et
moltiori matris gremio foveantur; discant se Verbi
coaptare cunabulis, piae simplicitati colludere, balbutientis
commutire vagitibus, adjocari infantulo
corridenti.
Tota haec est philosophia simplicium, dum interim
defuerit aetas virtutis provectior, quae solito
cibo uti idonea, perferendae sit accommoda passioni.

Si hujuscemodi ludis Odonem tuum adhibere volueris,
non solum non abnuimus, sed etiam cum laetitia
suscipimus huic innocentiae colludentem. Est
enim ipse amator simplicium, et nostri dilector verissimus,
licet tu in amorem ipsius privilegium merueris
obtinere. Assume tecum hominem, et intra
Verbi diversorium, ipsum nobiscum constitue, ut
de nostrae Virginis partu pari laetitia jucundentur.
Si pastores advenerint inter signa deferentes angelica
sine nobis, de tantae rei mysterio non mirentur;
si stella magos adduxerit, advenientium participentur
laetitiae, et illis mystica deferentibus, nos quae
illis signata sunt offeramus. Nec dubium apud te
aurum abundare quod offeras, qui prae auro Hierusalem

sterquilinium Babyloniae contempsisti. Providendum
est tibi ut de auri tui copia tui suppleas
cantoris inopiam, qui adhuc specietenus huic mundo
deserviens videtur et ipse ex animo lutum saeculi
calcare. Felicius erit desiderium cordis habitu praetendere
corporis, et Dominicae stigmata passionis
praeferre in facie actionis. Verum multa est illi in
auro tuo fiducia, nec potest nobis laetitiam suae bonae
voluntatis abscondere, quod te quasi thesaurum
in agro abscondito meruerit invenire. Ubi enim
coelestis sapientiae splendor rutilat, ubi ignitae charitatis
fervor, vel fulgor efferbuit, aurea sunt ibi
saecula, ibi abundat quo regii pueri dignitas honoretur.
O si incensum divinae orationis Verbi offeramus
incunabulis, et ita divinum illud thurificemus

altare, ut totum puerperae Virginis diversorium
bono impleamus odore! Ibi certe dignum est non
solum flamma fervoris devotae orationis incendere
thura, sed et igne amoris virtutum concremare aromata,
ut testimonio aromatizantis conscientiae non
desit suaveolentia bonae famae. Felix qui aurum et
thus puero nostro obtulit, felix qui sacrificio tali
myrrham adjungit! Vides quia puer noster interim
myrrham non offert, sed suscipit, et nos qui ei collactanei
sumus, quomodo passionum amaritudines offeremus?
Offeremus tamen, cum eo nos usque gratia
ejus provexerit, ut dura pati et aspera aetas virtutis
robustior possit. Interim passionis asperitas,
amaritudo myrrhae tenerae aetati non congruit, nisi
quod myrrha arcere vermes a conditis corporibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.