PL 211, col. 606

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

consuevit. Ergo in fide passionis et mortificatione
carnis myrrham magis suscipimus, quam offerimus,
qui etsi ad fortia mittere manum non possumus,
nos tamen utcunque intra Christi diversorium
a vitiorum vermibus, a peccati putredine custodimus.
Jucundum est nobis philosophari de talibus,
et merito in his solemnizat festivitas cordium,
ex quibus habet solemnis laetitia incentivum. Merito
trinae unioni nostrae tuum compaginasti binarium,
dum cantorem tuum, qui noster est tecum
afferens augmentasti multipliciter festum nostrum.
Dum enim tribus duos in charitatis compagine
conjunxisti, quasi quinque virgines inter non fatuas
effecisti. Quinque, ait, ex eis erant fatuae, et
quinque prudentes [(Matth. XXV)]
. O si a quinario

nostro illa excludatur fatuitas, quae a sponsi nuptiis
illas quinque fatuas dicitur exclusisse! Fatuum
prorsus est de titulo se virginitatis extollere, et in
virtute animi rem nominis non habere. O si quinque
prudentes fuerimus, et quinquepartitam sensuum
continentiam incorrupta fidelitate servemus! Incorrupta
fides, immotumque continendi propositum
faciunt mente virginem, facit autem amor justitiae
sapientem. O prudens virginitas! o prudentia virginalis,
quae, dum studio charitatis suae actitat, recte
virgo, id est fide mentis integra perseverat! Felix
cui datum est hujus gloriae virginitatis jungere lilium
corporis virginalis! Vernat intus, vernat et foris
virgo carne et spiritu, praeferens rosam amoris,

carne lilium castitatis. Prudens virginitas unctioni
est amica, oleo non caret laetitiae, sine lampade et
oleo non procedit, et lampadem quidem habet de
perspicuitate puritatis vitream, de paupertate voluntaria
strictam, deorsum et clausam, de concupiscentia
aeternorum latam, superius et apertam. Sed
unde habebit oleum, nisi se contineat intra puerperae
nostrae diversorium, nisi se colligat ad Virginis
partum. Ipsa quippe est oliva fructifera; oliva,
inquam, speciosa in campis, ut gratia ejus et misericordia
omnibus sit communis. In campis posita
florem campi protulit, ex cujus amoenitate pulcherrima
campestria sibi humanae turpitudinis nuditas
procuravit. Campestria sunt perizomata velamenta
turpitudinis, quae dum flore isto sibi consumit, quicunque

per fidem et amorem virginei partus criminum
verecunda deponunt. Cavendum est nobis, ne
simus expertes olei, ne de fatuis virginibus reputemur.
Habemus puerperam nostram quasi olivam
fructiferam: quae, cum sit mater misericordiae,
oleum lampadibus nostris infundit, et cum sit regina
justitiae, ignem dilectionis accendit. Acceptis jam
et accensis lampadibus, ad nuptiale Simeonis gaudium
occurramus. Honestas certe sanctae conversationis
gerit in nobis vicem lampadis, cum sit paupertate
stricta et castitate clausa inferius, perspicua
puritate interius, charitate superius dilatata, coelestium
contemplatione aperta. Acceptis itaque, ut
dictum est, lampadibus nostris, accepto oleo de visceribus
matris Virginis, mutuato luminis radio a

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.