PL 211, col. 607

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

stella maris, in laetitia cordis jungamus nos laetitiae
Simeonis. Nunquid sine nobis parvulus noster in
templo praesentabitur, aut sine nobis Simeon de
nostra consolatione laetabitur. Non expedit nobis
parvulum illic abeuntem deserere, vel Simeonis illuc
praeconia non audire. Totum quippe quod agitur
in nostrae festivitatis laetitiam dedicatur. Sed nunquid
qui puero nostro aurum, thus et myrrham
cum magis obtulimus, pro eodem retrahendo columbam,
et turturem offeremus? Non deerunt etiam
nobis hic columbina simplicitas, et de incolatus
prolongatione castitas, quibus si paritas geminae
charitatis infuerit, Jesum sibi nostra devotio retinebit.
Ubique pueri puerum sequuntur, si eum in
munditia corporis et cordis innocentia commutamus.

Ipso proficiente aetate et sapientia apud Deum
et homines, nos quoque incrementa sumamus de
consimilibus alimentis. Semel ei adhaesimus, collactaneos
suos in omni tribulatione non deseret, et
inter tentationum molestias confortabit. Quos fecit
in se crescere, non sinet in se deficere, sed perficere,
et occurrere in virum perfectum solita largitate
praestabit, si in his quae in illo vidimus, aut de
illo audivimus facta per ipsum et audita ab illo sedula
intentione vixerimus, quantum putas in fide
ejus et dilectione crescemus? Sic opus est certe ad
crucem properantibus, quia nisi solidiori cibo et
largiori usi fuerint, timendum est ne passionis
pondus sustinere non possint. Hic jam intueri libet

juvenem nostrum summam patientiam in patibulo
praeferentem, quem vidimus puerum in praesepio
summam innocentiam demonstrantem. Quam dignum
esset, ut quos habere voluit collactaneos in infantia,
commilitones haberet in poena? Qui ergo astitimus
vagienti in cunis, cur non patienti assistamus in
clavis? Cur non ruimus in oscula et amplexus pendentis,
cum nos ad hoc brachiis invitet extensis?
Propter nimiam charitatem, qua nos immeritos
diligit, ad clavorum confixionem manus et pedes
extendit. Caput spinis coronandum sine contradictione
exhibuit, quod vix tremebundus Baptista
tangere ausus fuit. A sputis et colaphis beatam
illam faciem non avertit, in qua insatiabiliter sublimitas
angelicae puritatis intendit: insatiabiliter

dico, quia, etsi dum Jesu visioni plene reficitur,
nullum tamen ex satietate fastidium generatur. Est
eis in plena satietate plenum desiderium, et in
plenitudine desiderii omnium satietas est bonorum.
Libentius forte audires nos loquentes de talibus,
sed in magnis et mirabilibus super nos ambulare
timemus. Revertamur potius ad id quod pro tempore
congruit; nobis redeamus ad consolationem
victimae salutaris. Considera quia os Verbi incarnati
innoxium, ex quo sapientiae coelestis flumina
profluunt, in sua siti fellis potatur amaritudine et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.