PL 211, col. 793

Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne

quod minus est, id est per se esse, nec illud
quod majus est, id est a se. Substantia quoque per
se non potest esse, licet enim alibi dicatur quod
substantia, est res per se existens, id est non
existens in subjecto; non tamen ita per se existit,
quod non exigat alias res esse, ad hoc ut ipsa sit
sub accidentibus, quibus substat. Dicitur enim
substantia a substando, vel a subsistendo. Corporalis
vero substantia non potest esse sine loco et
sine colore; nec spiritualis sine aliqua affectione
quae ipsa non sit. Oportet ergo tale quid mente concipi
quod per se sit, et a se, id est a nullo a quo
omnia ista sunt. Illud autem Deus est, quod etiam
propter infinitatis inconveniens, unum oportet esse.
Nam si esset aliud a quo illud esset, usque ad infinitum

procederet.
Adhuc etiam idem alia ratione probatur. Omne
quod in rerum mutabilium universitate continetur;
aut est totum, aut est pars, vel quasi totum, vel
quasi pars, aut proprietas totius vel partis. Quasi
totum ideo dicitur quia nec omne totum ejusdem
rationis est, vel generis. Est enim totum integrale,
et totum universale: integrale vero totum est
quodlibet corpus ex partibus constitutum, pars integralis
totius. Pars cujuslibet corporis quasi totum
integrale est quilibet spiritus, partes vero quasi
totius integralis sunt ipsae virtutes, non dico gratuitae
sed potentiales, id est potentia intelligendi,
memorandi. Haec autem nomina ab uno esse oportet.
Nullum enim totum a se est. Eo namque quod

a se est nil prius tempore est. Item a nullo toto
est compositio partium ipsius, et cum omnis pars
nulla sit prior suo toto, non potest aliud totum
Deus esse. Nam sic esset prius aliud Deo. Similiter
nulla pars Deus est, omne enim totum qualibet
parte sua dignius est; Deo autem nil dignius est.
De proprietatibus autem totius et partis quod non
sint a se et eo priores, probatur ratione qua superius
constat de accidentibus esse probatum. Cum
ergo nullum istorum a se, ut ostensum est, possit
existere; aliud necesse est esse a quo omnia ea
sint, illud est Deus unus et solus.
Item cum humana mens se non possit ignorare,
scit se aliquando coepisse, nec hoc ignorare potest;

quia cum non esset, ut esset, essentiam sibi
dare non poterat, ut quod esset, ab alio habuerit.
Primum autem Ens coepisse non constat, quia si ab
alio esset, primus omnium existendi auctor non
esset. Imo si ab 3 alio esset, cum illud aliud sibi
principium existentiae dare non poterat, si ab aeterno
non fuerit, oportet conscendere ad superius a quo
essentiam accepit, quod ab aeterno fuit; et ita Deus
sit, et causa omnium rerum; alioquin haberetur ab
aeterno fuisse aliquam creaturarum, licet nulla sit
ab aeterno, cum non possit intelligi creatura quae
non ab alio initium sumpserit, et ita necessario reperitur.
CAPUT II. Quod Deum esse necesse sit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.