PL 211, col. 794
Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne
Item licet aliqui stulti negarent Deum esse, unde
Psalmista: Dixit incipiens in corde suo: Non est
Deus [(Psal. XIII)]
, nullus tamen negare audet, quod
si aliqua res est quae Deus est, quin ipsa res sit,
quae non potest non esse. Unde fit, si aliquid est
Deus, ipsum non potest non esse, ergo aliquid est
Deus: ratio hujus argumentationis in hoc videtur
consistere, quod ad veritatem hujus hypotheticae, sed si aliquid est Deus, ipsum non potest non esse,
exigit quod Deus non possit non esse; cui oppositioni
positio jam sequitur, si aliquid est Deus ipsum
non potest non esse, sed potius potest non esse. Sed
illud necessario sequitur, ergo impossibile Deum
posse non esse, unde necesse est quod sit. Item manifestum
est quod si aliquid est Deus, sine ipso non
potest aliquod bonum esse; ergo si aliquod bonum,
est Deus; sed aliquod bonum est, ergo Deus est.
Sicut si aliquid est anima hominis, sine ipsa non
potest homo esse, ergo si aliquis homo est, anima
est; sed homo est, ergo anima est. Ita multipliciter
probatur. Quo concesso probatur etiam unum solum
Deum esse. Nam si duo essent principia, vel
utrumque insufficiens esset; vel alterum superfluum;
quia si aliquid deesset uni quod haberet alterum,
non esset summe perfectum. Si vero nil illud
quod non illud est, et utrumque omnia, alterum
superflueret.
CAPUT III. Distinctio nominum quae de Deo dicuntur et de novem generibus.
His itaque praemissis, sciendum quod quae de
Deo dicuntur vocabulorum, alia conveniunt ab
aeterno, alia ex tempore. Nec tamen intelligendum
est aliqua vocabula ab aeterno convenire Deo, eo
quod sint ab aeterno, sed quia cujuslibet eorum significatio,
ab aeterno Deo convenit. Convenientium
ab aeterno, alia uni personae conveniunt ut Deus, et
hujusmodi: alia de tribus personis dicuntur; ita
quod de nulla earum, quae sunt quasi collectiva, ut
hoc nomen Trinitas. Eorum quae ab aeterno conveniunt,
et de una persona dicuntur; alia dicuntur
secundum essentiam, ut Deus unus; alia secundum
relationem, ut Pater et Filius, et hujusmodi. Et
eorum quae essentialiter ponuntur: ut divinitas,
essentia; alia personaliter interdum accipiuntur, ut
sapientia, bonitas, potentia, Deus. Eorum quae relative
dicuntur alia sunt relativa sola voce, ut similis,
aequalis secundum quosdam; alia voce et
significatione, ut Pater et Filius et hujusmodi. Eorum
vero quae ex tempore conveniunt Deo, alia dicuntur
translative, ut leo, agnus, vermis; alia, non
translative, quorum alia dicuntur in respectu, ut
Creator, Dominus: alia simpliciter, ut incarnatus,
humanatus: eorum etiam quae in respectu dicuntur
ad creaturam ex tempore, alia conveniunt tribus