PL 211, col. 800

Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne

id est tres entes, quia commune est eis id quod est
persona, id est essentia; quia si non esset eis commune
id quod est persona, id est essentia, non
dicerentur tres entes, et ita si essent tres entes non
dicerentur tres entes.
Volunt et alii aliter solvere satis rationabiliter
dicendo hoc nomine persona, essentiam significari,
etiamsi pluraliter dicatur, cum dicitur Pater et
Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae, ut sit
talis intelligentia, quia Pater est persona, Filius
est persona, Spiritus sanctus est persona, ideo
dicuntur tres personae, id est tres personae habentes
id commune, quod est persona, id est tres sunt,
quorum quisque est persona, id est essentia. Verum
eadem ratione posset dici sunt tres dii, id est id

habentes commune quod est Deus, et ita de omnibus
substantialibus vocabulis. Sed non est ita, quia istud
contradicit Scripturae, ubi dicitur: Audi, Israel: Dominus
Deus tuus Deus unus est [(Deut. VI)]
. Licet
etiam hoc nomen res posset ei adjici, non diceretur
sunt tres res, quia res et essentialiter et personaliter
ponitur. Raro tamen ponitur personaliter. Nec
ideo aliquid esset absolutum si diceretur tres res;
cum restaret quaestio, quae tres res? Et licet forte
alia invenirentur vocabula ad illius quaestionis absolutionem,
cum nullum exquisitius vel congruentius
potuit introduci, quam hoc nomen persona, quod
non solum distinctionem personarum, sed etiam
essentiae identitatem notat plus prolatum secundum

etymologiam vocabuli. Dicitur enim persona, quasi
per se una. Cum ergo dicitur Pater et Filius et Spiritus
sanctus sunt tres personae, idem est ac si
diceretur, sunt unum et sunt per se, id est sunt
unum et sunt distincti quia unum notat essentiae
unitatem; per se, distinctionem. Sic enim solet dici,
istud est unum per se, id est distinctum ab aliis.
Sed dicit aliquis si pro significatione admittatur
pluralitas, cur non principali significatione admittatur
singularitas; ut cum dicitur Pater et Filius,
et Spiritus sanctus sunt personae, id est sunt unum
et distinctum; 8 cur non eodem sensu dicitur sunt
persona, id est unum sunt et sunt distincti? Imo
magis hoc videtur dicendum, quia potius principalis
significatio unitatis essentiae praejudicare debeat

consignificationi dictionis quam secundaria significatio
principali in hujus quaestionis solutione recte
danda, Ut ditentur Hebraei oportebit Aegyptios spoliari.
Quae enim causa quare distributiva nomina
careant vocativis, quia vocativus ad unam aliquam
personam determinate refertur. Distributio vero
locum non habet in uno, sed in pluribus. Unde repugnante
distributionis proprietate significationi
vocativorum carent distributa vocativis, ut uterque
et quilibet. Ita si singulariter proferatur hoc nomen,
et dicatur Pater et Filius et Spiritus sanctus
sunt persona, quia singulariter profertur hoc nomen,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.