PL 211, col. 801
Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne
et ad aliquam rem pertinet. Distinctio vero
quae innuitur per hanc circumspectionem per se,
quae implicata est, in uno non habet locum, sed in
pluribus distinguendis; aut falso dicitur Pater et
Filius et Spiritus sanctus sunt persona: aut incongrue,
quod magis videtur si praedicta attentius
revolvantur. Duo enim sunt quae impediunt congruitatem
hujus locutionis ut videtur. Nam quia
hoc nomen persona, singulariter profertur, et sine
adjuncto ad essentiam vult referri. Item quia praecedit
Verbum plurale praecedentibus tribus nominativis
distinctio illa videtur innuenda quae implicatur
in illo nomine, sed circa unam essentiam non est
distinctio. Ideo incongrue videtur dici, sicut et si
diceretur: O uterque hominum amice. Vel si congrue
dicitur, falso dicitur. Cum vero pluraliter
dicitur, sunt personae; innuitur distinctio circa tres
entes, et unitas essentiae per illud vocabulum quasi
singulariter significatur; ut quantum ad consignificationem
sit plurale, quantum ad significationem
principalem singulare, si quis ita argumentetur, sunt tres personae, et idem est esse personam et esse
essentiam. Ergo sunt tres essentiae,
maxime cum ibi
significet essentiam patet ex praedictis; solutio
etiam ad hominem et ad orationem dicta est, quia
impedit aequivocatio. Item cum persona sit rationabilis
naturae individua subsistentia Pater et
Filius sunt duae personae, et cum convertatur diffinitio
cum diffinito. Ideo imponitur Boetio quod illam
diffinitionem magis posuit ut philosophus quam
ut theologus.
CAPUT V. An verba quae de Deo dicuntur sint in praedicta regula vocabulorum quae tantum essentialiter ponuntur?
A praedicta regula iterum videntur excipienda
verba quae de Deo dicta essentiam significant. Cum
enim de singulis dicantur personis, et de illis in
summa non singulariter, sed pluraliter accipiuntur;
quia non dicitur Pater, et Filius, et Spiritus sanctus
est, sed sunt. Ad quod dicendum quod si sustineret
analogia recte loquentium ut diceretur: Pater et
Filius et Spiritus sanctus est, verius diceretur quam
dicatur sunt. Huic enim locutioni veritas subesset
si congruitas adesset. Visum est tamen quandoque
Augustino ita debere dici: Pater et Filius et Spiritus
sanctus est, sed postea retractavit. Uniformis
enim debet esse locutio in supposito et apposito,
ne humano capiti cervix equina apponatur, et
ex quo ita procedere incipit, ut fiat personarum
suppositio tanquam plurium sequatur dictio in
apposito apponens significationem rebus tanquam
pluribus, quod non potest facere, ubi dictio pluralis
numeri. Ideo dicitur sunt.
Sed objicitur hoc verbum, sunt ubi proprie ponitur
et est pluralis numeri, essentiam significat;
ergo circa essentiam pluralitatem determinat; ergo
plures essentiae ibi attribuuntur Patri et Filio et