PL 211, col. 802

Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne

Spiritui sancto, et locutio tantum verum significat.
Ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt
plures essentiae. Objectionis solutio pendet ex arte
grammatica. Nam alia ratione dicuntur 9 verba
alicujus numeri; et alia ratione nomina vel pronomina,
vel partieipia dicuntur esse alicujus numeri,
qui significat rem in proprietate alicujus numeri,
id est una vel plures. Verba vero dicuntur esse
alicujus numeri, quia attribuunt res suas rebus
significatis in proprietate alicujus numeri. Non
enim dicitur hoc verbum, curro, singularis numeri,
eo quod significet cursum in proprietate singularis
numeri, sed quia attribuit cursum rei prout habet
significari ut una. Cum ergo dicitur: Pater, et Filius,
et Spiritus sanctus sunt [(I Joan. V)]
, hoc verbum
sunt
non determinat pluralitatem circa essentiam,
sicut nec alia verba circa sua significata; tunc
enim cum vera sit locutio necessario accideret plures
attribui essentias, sed attribuit essentiam personis
prout significantur ut plures, et hoc non potest
facere nisi in voce pluralis numeri, et ideo
pluraliter ponuntur quantum ad vocem, sed singulare
est quantum ad significationem, quia non essentias
sed essentiam copulat, sicut cum dicitur Thebae sunt,
hoc verbum sunt plurale est voce, sed
singulare significatione.
Nec mirum si sequatur verbum plurale post dictiones
tribus personis convenientes, quae in eadem
essentia sunt, cum recipiunt quidam. Marcus et

Tullius sunt, pro eodem homine positis nominibus
facta vocum conceptione et non rerum, si ergo pro
sola nominum pluralitate dicitur pluraliter Marcus et
Tullius sunt, nec copulantur ibi essentiae, sed essentia
multo magis pro distinctione personarum inter
quas etiam congrue sit connumeratio, ponitur verbum
sequens pluraliter, quod tamen singulariter
essentiam attribuit non essentias.
Sed iterum instat aliquis sic dicens: Pater et
Filius vivunt; ergo sunt viventes; ergo sunt vivi,
et ita justi sunt. Eadem ratione Pater et Filius sunt
omnipotentes et sunt aliquot omnipotentes, et duo
omnipotentes, quod contrarium est fidei nostrae.
Dicitur enim ab Athanasio: Non tres omnipotentes,
sed unus Omnipotens. Ad hoc dicendum quod non

vere dicatur, Pater et Filius sunt justi; et est ratio
quare: Duo enim sunt qui faciunt, ut dictio essentiam
significans pluraliter dicatur de tribus personis
in summa et non singulariter, sed subintellecta
distinctio, sicut ostensum est in hoc nomine persona,
et natura ipsius locutionis, quae exigit appositum
conformari supposito ad sui congruitatem et
identitatem accidentium, propter quod et verba
praemissis nominativis per constructionem copulatis
nonnisi in plurali numero reddi possunt, ut cum
dicitur: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt.
Neuter horum potest reperiri in isto nomine justus,
vel potens, vel aliquo alio, nisi in nomine personae:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.