PL 211, col. 806

Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne

vel Deus; sed nemo dicit quod proprietate Pater
sit Pater, et eadem sit Deus. Contrario tamen cum
paternitate sit Pater et non Deus, et divinitate sit
Deus et non Pater, alio est Pater, alio est Deus. Videtur
dicendum quod alio est Pater, alio est Deus.
Imo si quis attentius inspiciat videtur incongrue
dictum. Nam alio primo positum pro hypostasi Patris
ponitur, secundo ponitur pro essentia. Si quis
ergo pro appellativo esse eorum pro quibus ponitur
loco nominis bis positi reddat, vitiosa sit locutio,
ut si dicatur, Pater alia proprietate est Pater, alia
est Deus. Si quis ergo recipiat, Pater et Filius sunt
unus, ergo non sunt aliqui, vera non sunt duo, itaque
Pater et Filius, et Spiritus sanctus non sunt tres.
Imo si sunt unus, 12 Pater est ille qui est Filius:

ergo est eadem persona quae est Filius. Manifestum
est omnibus non debere hoc recipi, Pater et Filius
sunt unus, sunt aliquis.
Ut praemissa ergo solvantur. Dicunt quidam quod
hoc nomen aliquis dictum de Deo significat essentiam.
Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt aliqui
nec sunt substantiae vel essentiae. Dictum fuit
supra quod id licitum est penuria Latini eloquii
ad interrogationem factam ab haereticis, qui tres,
vel quae tria; ne nil responderetur ut responderetur
tres personae, non ideo tamen tres substantiae. Et
assignata quidem est ratio quare congruentius hoc
nomen persona quam aliquod aliud nomen ad
talem interrogationem respondeatur, qua in se habet

subintelligentiam distinctionem hanc per se.
Quae quidem ratio non convenit in hoc nomine aliquis,
quod similiter pluraliter dicitur de tribus
personis. Nullam enim subintelligenti distinctionem
ut pluraliter positum essentiam singulariter significet.
Ita talem oportet assignari rationem quae
convenit huic nomini persona simul cum hoc nomine aliquis.
Imo etiam omnibus quae pluraliter
dicuntur de tribus personis.
Ad cujus rei intelligentiam sciendum, quod et
hoc nomine substantia implicata est aequivocatio
apud Latinos, quae in duobus vocalibus explicata
est apud Graecos, id est hypostasis et ousia. Ex
parte tamen explicatur apud nos in origine vocabuli,
quia dicitur substantia a substando, id est

substantia a subsistendo. Substantia a substando
dicitur ipsum subjectum quod substat formis, sive
sit corpus sive alia res. Substantia a subsistendo
dicitur forma, quae adveniens subjecto illud subsistit,
id est sub se et aliis formis sistit, id est
substare sibi et aliis facit, sicut imago sigilli ceram
quae in ruditate quadam est et fluxu, quae omnem
formam idonea est suscipere impressione sua
substare facit ut interim ad aliam formam transire
non possit. Sed substantialis forma duplex est vel
quae facit quis, et talis est omnis individualis proprietas,
id est individuo et proprio nomine, ut
Platonitas cujus participatione Plato est quis; vel
quae facit quid, ut speciale vel generale, id est quae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.