PL 211, col. 807

Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne

speciali vel generali nomine significatur, ut humanitas,
animalitas cujus participatione Plato est quid,
non vero quis. Unde propria nomina ad quis;
specialia, generalia, ad quid respondentur: proprietas
enim quae facit quae personalis vel individualis,
vel proprie qualitas dicitur Latine, Graece vero
hypostasis; Latine autem substantia dici potest a
subsistendo; similiter et subjectum ejus, prout
intelligitur, ea participare, dici potest hypostasis.
Proprietas autem quae facit quod Graece dicitur οὐσια,
Latine vero substantia, etiam res subjecta
ut per ea participans potest dici οὐσια. Si quis ergo
secundum reduplicationem scilicet velit procedere,
virtutem locutionis exprimens, dicet Plato est
hypostasis, et non est οὔσια, quia ex eo quidem

Plato est hypostasis non ex eo quod est οὔσια, similiter
homo est οὕσια non hypostasis, quia ex eo
quod homo est, est οὔσια, non ex eo quod homo
est, est hypostasis. Hoc autem nomen persona est
appellativum rerum prout participat individualibus
proprietatibus facientibus quaeque, non quid. Res
enim in eo quod est Plato est persona, non in eo
quod est homo, est persona. Similiter et hoc nomen aliquis,
et omne aliquid nomen quod in masculino
genere de Deo dicitur si sit adjectivum. Nomen
igitur personae significat substantiam non οὕσιαν, sed
hypostasim; similiter et hoc nomen aliquis, et hoc
nomen justus. Unde recipiunt, Pater, et Filius, et
Spiritus sanctus sunt aliqui, sunt personae, sunt

justi; similiter Pater, et Filius, et Spiritus sanctus
est aliquis, est justus, sed non est proprietas aliqua
quae significet hoc nomen persona determinate.
Et instant praemissis argumentationibus sic.
Primae sic: Tam Patri quam Filio idem est esse
personam et esse substantiam: Pater et Filius sunt
substantia quae est persona: ergo 13 vel non substantia
vel sunt persona. Ad secundam objectionem
dicunt quod in hymno debet dici:
Nunc, sancte nobis Spiritus,
Unum Patri cum Filio,
vel dicunt hoc fuisse dictum contra Arium qui computabat
gradus in Trinitate dicendo Patrem magnum
et Filium minorem, vel Spiritum sanctum

non idem esse quod Pater. Alii corrigunt dicentes,
unus Patris cum Filio, id est unus Patris et Filii,
ut proponatur praepositio pro copulativa conjunctione.
Tertiae objectionis solutio patet secundum
eos. Ad quartam sic instant in una facie alius est
Socrates quam Plato: ergo in facie alius est quam
Plato, vel ita unius faciei sunt Socrates et Plato.
Nam, sicut hoc incongrue dicitur, ita et illud: Pater est alius a Filio in essentia,
ut dictum est
supra.
Quidam autem aliter distinguunt substantiam dicentes,
tria significari hoc nomine substantia, hypostasis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.