PL 211, col. 808
Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne
ousia et ousiosis. Hypostasim dicunt rem
prout participat individuali proprietate. Ousiosim
vocant omnem substantialem formam; ousiam vero
rem, prout participat generali vel speciali statu, id
est proprietate faciente quid. Nos vero, relictis
hujusmodi ambagibus, dicimus hoc nomine aliquis
vel unius nil poni cum de Deo dicitur, quemadmodum
nec aliis nominibus numeralibus, sicut in
sequenti dicetur. Illud potius inquirendum an
hoc nomen aliquo neutraliter positum ad essentiam
semper pertineat, an aliquando ad proprietatem:
ad quod dicendum quod essentiam significat.
Unde non est dicendum, Filius est de aliquo,
quia non est de essentia; non ideo tamen dicendum
est, Filius est de nihilo, quia negatio plus tollit
quam affirmatio ponat. Removet enim essentiam
cum persona. Tamen verum est quod non est Filius
de aliquo. Necdum tamen plene discussum est
an essentia sit de essentia. Dicit enim quidam haec
nomina personaliter interdum accipi, quod in sequentibus
declarabitur.
Quod vero ultimo quaeritur an Pater alio sit,
Pater et alio Deus, usque ad sequentia ubi de proprietate
personarum agemus, differemus
CAPUT VII. De terminis complexis quae constant ex una dictione significante substantiam, et alia quae significat rationem cujusmodi est iste, potens generare.
Est aliud praedicabile quod creditur de Deo
secundum essentiam. Non observat praedicamentorum
regulam, quia non tantum non dicitur de
tribus personis in summa singulariter, sed neque
de qualibet persona videtur dici, cum ponat Augustinus
hanc regulam: De his quae ad se dicuntur
Pater et Filius et Spiritus sanctus non dicitur
alter sine altero. Tale est hoc possibile potens generare.
Quod enim secundum essentiam dicatur,
videtur propter hoc nomen potens, quod de Deo
dictum essentiam significat: nam idem est Dei
potentia et essentia. Nam videtur ex adjunctione
hujus verbi, generare, suam significationem variare.
Id ergo videtur Patri esse Deum et posse generare;
sic idem est ei esse Deum et aliquid posse;
nec tamen de Filio dicitur quod possit generare
Filium, quia si hoc esset, ergo Filius potest esse
Pater alicujus: ergo sui vel Patris, vel Spiritus
sancti vel alicujus alterius; nullius alterius, quia
nullus alius potuit ab aeterno esse. Sed nec potuit
esse Pater Patris, quia ita esset idem Pater et
Filius ejusdem; nec Spiritus sanctus neque sui,
quia nulla res seipsam gignit. Imo si Filius possit
gignere, et ille Filius alium Filium, cum non est
magis ratio de uno quam de aliis, etiam in infinitum
posset produci ratiocinatio.
Quod tamen Filius possit gignere, ostenditur
tum auctoritate, tum ratione. Ait enim Augustinus