PL 211, col. 809

Sententiae (Petrus Pictaviensis), J. P. Migne

.
« Absit ut ideo potentior sit Pater Filio,
quia Creator genuit Filium, Filius autem non
genuit Creatorem, neque non potuit, sed non oportuit. »
Ergo Filius 14 potuit gignere Creatorem.
Ideo istud solvitur sic: Neque enim non potuit, id
est non ex impotentia sui fuit quod Filius non genuit,
sed ei non conveniebat; sic Deus Filius non
est Deus Pater; nec tamen hoc est ex impotentia
Filii, vel potest subintelligi tantum sic: neque
enim non potuit, sed non oportuit, id est non tantum
non potuit, sed etiam non oportuit. Rationes
quoque ad id ostendendum multae inducuntur. Pater
habet potentiam generandi, Filius non habet
potentiam generandi: ergo aliquam habet potentiam
Pater quam non Filius; sic indirecte, vel directe

sic: Pater habet potentiam generandi, Filius
habet eamdem: ergo Filius habet potentiam generandi.
Ideo solvebant antiqui per interpretationem
hujus, Pater habet potentiam generandi, et Filius
habet eamdem: nam iste terminus, potentia generandi
notionem appellat, id est paternitatem. Idem
est enim dicere, Pater habet potestatem generandi,
ac si dicatur Pater habet paternitatem generativam;
Filius autem non habet eamdem, id est paternitatem.
Commodius tamen videntur solvere nodum;
quia, cum dicitur Pater potens est generare, idem
est ac si dicatur: Pater est potens et est genitor;
et ita duo dicuntur de Patre, et quod habeat potentiam
et quod habeat generationem, vel potius
quod habeat eam ad generandum, id est ut generet.

Cum vero additur: Filius habet eamdem, pronomen
sicut non refertur ad gerundium, sed actionem,
ita non refertur nisi ad potentiam non ad
proprietatem. Potentia eadem est in Filio non ad
generandum id est ut generet. Nam gerundium
utrumque significat, id est actionem et passionem.
Si quis tamen quaerat quare magis conceditur potentia
generandi est in Patre, propter significationem
activam gerundivi, et non potentia generandi
est in Filio, ut gerundivum passionem significet,
potius usui quam rationi imputandum est. Cum ergo
loco pronominis, quod non refertur ubi significantur
activi, resumitur totus terminis et dicitur, Filius habet potentiam generandi,
falsum est. Sicut
si dicatur, Socrates videbit hominem album, et

eum videbit Plato: posito quod Plato non videbit
eum existentem album, non licet resumere Plato
videbit hominem album, quia pronomen non referebat
significationem totius termini, sed tantum
nominis subjecti, qui necessario potest resumi.
Unde et tu ad omnia hujusmodi potes instare
velut ita: Filius istius vult ducere uxorem, et pater
vult idem: ergo pater vult ducere uxorem; vel
sic: Abraham habuit fidem venturi, et tu habes
eamdem: ergo tu habes fidem venturi; vel ita:
Petrus habuit potentiam peccandi, et habet eamdem:
ergo Petrus habet potentiam peccandi. Item,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.