PL 212, col. 103

De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne

statuisse, in tertio munditiae puritatem. Ex
quo innuitur nullum esse scandalum daemoniacae
potestatis, quod per illa non depellatur; nullam
peccati maculam, quae per istud non valeat emundari.
Quod utique sciens idem Salvator noster, et
nos utiliter cupiens experiri, non solum ea verbo
docuit, sed etiam in seipso propriae actionis exemplo
curavit ostendere. Orasse siquidem frequenter
legitur, et diebus quadraginta continue jejunavit;
et ut illa taceamus beneficia quae quotidie indigentibus
erogabat, pascendo scilicet esurientes, curando
infirmos, caecos illuminando, mortuos suscitando,
tota ejus in carne conversatio, pro eo quod
eleemosyna misericordiam sonat, eleemosynae loco
nobis habenda est, juxta illud Psalmistae: Ostende

nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum
da nobis [(Psal. LXXXIV)]
: misericordiam et salutare
Domini vocat ejus in carne praesentiam; per quam
eos qui, peccante protoplasto, juste perierant misericorditer
salvare dignatus est. Haec est illa misericordia
qua motus est Samaritanus super eum qui
descendens a Jerusalem in Jericho inciderat in latrones
qui etiam despoliaverunt eum et plagis impositis
abierunt, semivivo relicto. Samaritanus, inquit, videns eum misericordia motus est. Et appropians
alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum, et
imponens jumento duxit in stabulum,
committens
eum stabulario ut curam ejus ageret, donec, recepta
sanitate, in civitatem suam, de qua incaute
recesserat, redire posset incolumis. Jerusalem

aeternae pacis est visio, Jericho, quae luna interpretatur,
defectus nostrae mortalitatis. Homo descendens,
protoplastus cum tota posteritate sua;
latrones autem daemones sunt; spolia direpta, gratuitorum
bonorum privatio; plagae impositae, corruptio
naturalium. Samaritanus, qui et custos, Redemptor
noster est; cujus appropiatio nostrae susceptio
infirmitatis. Alligamenta vulnerum, salutis
nostrae sunt sacramenta; oleum, gratia spiritualis,
spes vitae, consolationum remedia, fomenta promissorum;
vinum vero praeceptorum austeritas,

Primum ergo de oratione agendum est, et ille
implorandus qui suos orare et jussit et docuit, ut
nobis non solum quia orandum sit, verum etiam
quid de ipsa oratione congrue dici possit demonstrare
dignetur. Et quod orationis vocabulum ad plura
aequivocum est, ponenda est primum ejusdem orationis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.