PL 212, col. 104

De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne

pungitivus dolor, ex recordatione peccati comminationum
acerbitas, interminabilis poenae mordax
jugisque memoria. Jumentum corpus est Redemptoris,
stabulum sinus Ecclesiae, stabularius ordo
praelatorum, quibus homo per misericordiam redemptus
curandus interim relinquitur, donec ad
pacis aeternae visiones sospes valeat revocari. Planum
est ex praemissis haec tria quae praelibavimus
quantum nostro in nobis placeant Redemptori qui
ea tanto studio et docuit et implevit, sicut scriptum
est: Quae coepit Jesus facere et docere [(Act. I)]
. Et
quidem ad altioris vitae perfectionem cunctae virtutes
sibi mutuo copulandae sunt, et ad illas vivendi
ratio informanda, exemplo illius qui pulcherrimam
volens exsculpere statuam, plurimas

Crotoniatarum virgines, et easdem formosissimas
sibi jussit exhiberi; ut, inspectis vultibus et membris
singularum, quid in eis elegantissimum videretur,
in unum conferret exprimendae pulchritudinis
venustatem. Nobis autem harum omnium rerum
immunibus et ignaris, quippe quae solo noscuntur
experimento, de his tantum quae praemissa
sunt, adhibitis forte quibusdam aliis a latere venientibus
aliqua dixisse sufficiat: eo videlicet more,
quo caecus aliquis splendorem gemmarum miratur
ac praedicat. Et hoc quidem humili stylo ac sermone
pedestri: tum quia nec aliter possumus propter
ingenii crassitudinem, tum ne quosdam maxime
superstitiosos videamur imitari, qui nil se
dixisse arbitrantur, nisi tam egregie dixerint, ut

nec ipsi intelligant. Habeant sibi tales odiosam
suam obscuramque subtilitatem; et cum forte soli
omnia nesciant, se solos omnia scire gloriantur.
Nobis autem hujus operis est intentio, non tam
verbis lepidis pruritum auribus excitare, nec obscura
subtilitate obumbrare sententias, quam rerum
de quibus agitur perspicue rimari veritatem;
et quid ille inspiraverit, sine quo nihil recte vel
fieri vel dici potest, sermone plano atque palpabili,
simplicibus ac nostri similibus intimare.
Explicit prologus.
LIBER PRIMUS. De Oratione. De divisione orationis in quatuor species, id est in grammaticam orationem, dialecticam, rhetoricam atque catholicam.
CAPITULUM PRIMUM.

divisio, ut relictis aliis, illam speciem de qua
nobis agere propositum est eligamus.
Est igitur oratio: alia quidem grammatica, alia
dialectica, alia rhetorica, alia vero catholica. Grammatica
oratio est congrua dictionum ordinatio,
quae fit in conformitate accidentium. Dialectica
oratio est enuntiatio sive propositio qua utitur disputator

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.