PL 212, col. 116

De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne

ratio, de sensu penitus non curatur. Grammaticus
enim incipiens a voce transit ad litteram,
de littera ad syllabam, de syllaba ad dictionem, de
dictione ad orationem: et haec omnia secundum
solam congruentiam vocis; postmodum ipsam orationem
grammatice constitutam, dialetico tradit
et rhetori velut quoddam idoneum ad agendum de
thesi et hypothesi instrumentum.
CAPITULUM PRIMUM.
Satis luculenter ostensum arbitramur cum alias
partes habeat oratio, ista sex de quibus proxime
agendum est nequaquam esse partes orationis. Nec
rursum ea per jocos, id est circumstantias possumus
appellare, quoniam aliae sunt circumstantiae quae
ei rectius assignantur, de quibus suo loco dicere

non pigebit. Nunc interim de istis prosequendum
est, ac primo videndum in oratione quis petat,
fidelis videlicet an infidelis. Nam orationis vocabulum
largius acceptum, etiam ad illa extendi quae ab
infidelibus fieri possunt, superius ostensum est. Unde
in Evangelio legitur de quibusdam gentilibus qui
venerant Hierosolymam adorare [(Joan. I)] . Sed et publicanus
et Pharisaeus dicuntur ascendisse in templum
ut orarent [(Luc. XVIII)] . Omnis autem infidelis, aut
gentilis, aut Judaeus, aut haereticus est: Primus
oblatam fidei salutem non solum non suscipit, sed
etiam per stultitiam audire et agnoscere contemnit;
secundus autem agnoscit quidem, et de Scripturis
suis intelligit, sed in Christi contemptum
per invidiam repellit; tertius et agnoscit et suscipit,

sed ab illa jam suscepta se postmodum per superbiam
abrumpit. Primus ergo improbus est et ingratus,
secundus invidus et obstinatus, tertius
perfidus et elatus. Et quoniam Salvator ob salutem
omnium in mundum veniens et verba doctrinae
attulit et praecepta justitiae, videamus nunc quanta
in utrisque ab hoc triplici genere infidelium hominum
pariatur contumelia. Et in contemptum quidem
praeceptorum licet nobis exemplum sumere de
tribus improbis et perniciosis civibus quod sub
uno eodemque magno principe velint aut nolint agere
necesse est. Quorum tamen primus ejusdem principis
aequissimas leges jam scriptas et publice promulgatas
nec legit nec suscipit; secundus legit quidem sed

non suscipit; tertius legit et suscipit, sed susceptas
postmodum pervertit, et ad earum subversionem
suadendo quos potest pervicaciter impellit. Ad
contemptum autem doctrinae Salvatoris tres nobis
exemplo sint impudentes discipuli; quorum unus verbo
magistri optime docentis nec audit nec approbat;
secundus audit quidem sed improbat; tertius audit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.