PL 212, col. 117
De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne
et approbat, sed postea per superbiam contumaciter
impugnat, et ad ea impugnanda sibi quos potest
associat. Haec tria reproborum hominum genera:
non solum tota vivendi ratione (si tamen ratio dici
potest) ab invicem discrepant, verum etiam in singulis
generibus alii alios diversis impugnant sententiis.
Nec mirum, eos qui a veritate quae Christus est
alieni sunt: variis errorum implicari fallaciis. Pluribus
enim extra viam currentibus nihil est rationis, cur
alius alio rectius currere dicatur. Nam, licet alius viae
vicinior sit, alius autem remotior, omnes tamen quandiu
extra sunt inutiliter currunt, nec unquam nisi
viam intraverint ad locum quo illa ducit pervenient. In
populo itaque Judaeorum plures forsitan olim fuerunt
sectae, sed duae maxime notabiles. Una videlicet Pharisaeorum,
qui et resurrectionem mortuorum fatebantur,
et omnes Veteris Instrumenti suscipiebant Scripturas.
Alia vero Sadducaeorum qui neque resurrectionem
exspectabant, nec praeter quinque Moysi libros ullas
veteris paginae Scripturas curabant suscipere. Inter
gentiles quoque plurimas dicunt erroris esse differentias,
qui tamen omnes in duas principaliter discedunt:
eorum scilicet qui ab Ismaele filio Abrahae ducentes originem
circumcisionem accipiunt, et Ismaelitae vocantur;
et aliorum qui in praeputio nati, ideo gentiles specialiter
dicuntur, qui in eo in quo geniti sunt perseverant.
Haereticorum autem innumerae sunt pestes, quorum
septuaginta fere sectas tam nominibus quam propriis
errorum articulis ab invicem discrepantes in
lib. Etymologiarum describit Isidorus; quas, quia ad
praesens percensere plus habet laboris quam commodi,
illud potius videndum est quod quatuor ex
causis denominari solent haeretici. Quidam enim a
provinciis denominantur, ut Cataphrygae; quidam ab
ipsis haeresum auctoribus, ut Marcionitae; quidam
a praerogativa sanctitatis quam sibi prae caeteris usurpant,
ut Cathari tanquam mundi; quidam ab errore
quem fingunt aut sequuntur, ut Antrhopomorphitae;
qui falsa opinione Deum Patrem in formam hominis
transfigurant. Anthropos enim Graece Latine hominem
sonat; morphe autem formam. Sed et illud notandum
est quod haereticorum appellatio nunc largius
nunc strictius accipi solet. In largiori quidem acceptione
vocatur haereticus tam is qui se ab unitate
Ecclesiae contumaciter abrumpit, quam is qui ejusdem
Ecclesiae sacramenta pervertit; sive qui sacras
Scripturas scienter prave intelligit; sive qui temporalis
commodi et maxime honoris principatusve
sui causa, falsas ac novas opiniones vel gignit vel
sequitur. Quae extrema acceptio, licet eam Augustinus
seorsum posuerit, videtur tamen non incongrue
tribus praecedentibus posse coaptari.
Restricta autem praefati nominis significatione,
talis fieri potest divisio: Eorum qui post accepta
fidei sacramenta a veritatis ratione prave vivendo
degenerant et cadunt: alius in Ecclesia latet, et eam
pravis moribus perturbat, ut falsus catholicus; alius
omnino fidei Christianae renuntiat, cum tamen nequeat
non esse Christianus, ut apostata vel apostaticus;