PL 212, col. 118

De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne

alius servata fidei forma ab unitate Ecclesiae
sese violenter abrumpit, ut antipapa sive schismaticus;
alius sacrae Scripturae sensum scienter corrumpit,
et dici potest erraticus; alius sacramenta
Ecclesiae vel articulos fidei pervertit, et hic proprie
vocatur haereticus. Dicitur autem haereticus ab haeresi
Graeco, quod est electio, quod quisque pro suo arbitrio
eligat quid sequatur. Omnium igitur infidelium,
licet in sua impietate dissentiant, una tamen
est sors et aequa conditio: in eo scilicet quod
omnes extra sunt, et ab his quae tantum in Ecclesia
vel fieri vel prodesse possunt, infidelitatis suae merito
segregati. Et eorum quidem alii longe absistunt,
utpote gentiles qui praeter naturam qua homines
sunt nulla nobis vel morum vel fidei societate copulantur.

Alii vero proprius accedunt, Judaei videlicet;
qui, etsi gratiam evangelicae veritatis et
fidei respuant sacramenta, nobis tamen veteris
Scripturae participatione communicant. Alii proximi
sunt, videlicet haeretici, qui eisdem scriptis
et moribus et sacramentis nobiscum utentes paucis
dissentiunt. Neque tamen eo vel magis diligendi
sunt: quippe qui non affectu pacis sed dolo
nobis appropiant; vel minus metuendi, quoniam, ut
ait philosophus, nulla pestis efficacior est ad nocendum
quam familiaris inimicus. Sunt tamen etiam in
his generibus hominum, non solum inter diversas
eorum sectas sed etiam in eisdem sectis inter diversos
homines, gradus quidam et limites, non virtutum
quidem (quae apud eos nullae sunt); sed, ut verius

exprimam, majoris minorisve nequitiae. Siquidem
minus improbum arbitror gentilem, qui legem naturalem
in corde suo scriptam, probis implens operibus
ad vitae perfectionem sola caret fidei ratione, qualis
erat Cornelius [(Act. X)] , etiam antequam fidem Christi
mente tractare inciperet: eo qui et fidei salutem
contemnit et legem naturae magnis ac multis profanat
flagitiis: qualis Herodes, tam ille qui tot infantum
millia sine causa jugulavit [(Matth. II)] , quia qui fraterne
uxoris pollutus adulterio in pretium obscenae
saltatricis sanctissimi viri cede funestavit convivia. [(Matth. XIV)] .
Rursumque minus impium credimus Judaeum
qui nondum veritatis evangelicae lumen agnoscens,

veteris legis praecepta secundum tenorem litterae
fideliter observat qualis erat Nathanael, de quo Salvator
ait: Ecce vere Israelita in quo dolus non est: [(Joan. I)]
:
eo qui et gratiam respuit et legem male
vivendo transgreditur; quemadmodum illi quos
idem Salvator nolentes audire verba suae sanctissimae
praedicationis, etiam de transgressione legis Mosaicae
quam se servare profitentes gloriabantur, arguit
ita dicens: Nonne Moyses dedit vobis legem
et nemo ex vobis facit legem [(Joan. VII)]
.
Sed et inter haereticos minus ille pestilens, qui
in paucis et minimis discrepans in pluribus majoribusque
sacramentis nobis communicat: quales
sunt Pelagiani, qui in aliis nobis consentientes, liberum
arbitrium sine gratia sufficere dicunt ad vitam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.