PL 212, col. 122
De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne
etiam morbida vel morbifera; quia morbum humanae
conditionis ex quo nascuntur manifestant; et
morbum animae inferunt: sic aegra signa et syntomata
physici dicunt; quia aegritudinem ex qua
oriuntur et manifestant et aggravant.
CAPITULUM III.
Sed jam his diutius immorati, nec ab re, ut credimus:
nisi forte aliter lectori videbitur, ad sequentia
procedamus. Et de infidelibus quidem id
quod rei veritas habere videbatur, hactenus dixisse
sufficiat. Fidelis autem si quid orando petit; aut
justus sit, aut injustus, necesse est. Porro si justus;
vel in sua justitia finaliter permansurus;
vel ad nequitiam relapsurus. Similiter injustus in
sua iniquitate decessurus, vel ad justitiam rediturus.
Orat ergo justus in justitia permansurus, ut
Elias cum clauderet coelum precibus; et iterum
aperiret [(III Reg. XVII)] . Orat ad nequitiam relapsurus
justus, ut Salomon aedificio templi feliciter
consummato [(III Reg. VIII)] . Orat injustus ad
justitiam rediturus; ut David adulterio simul et
homicidio maculatus [(II Reg. XI)] . Orat injustus
cum sua iniquitate de hac vita migraturus, qualis
erat Judas, quem Salvator cum caeteris apostolis
orare docuit, cum esset fur et latro [(Joan. XII)] ;
de quo scriptum est in Psalmo: Oratio ejus fiat
in peccatum [(Psal. CVIII)]
. Omnis autem qui cum
justitia decessurus est, haud dubie ad sortem
pertinet electorum; qui autem cum iniquitate
migraturus, ad numerum reproborum, qualiscunque
fuerit hic vel ille; sive fidelis bonus aut malus,
sive gentilis aut Judaeus, aut etiam haereticus.
De illis autem electis et reprobis hic
accipi volumus, qui ab aeterno vel reprobati
sunt vel electi. Dicuntur enim utrique, modo
secundum aeternam Dei praescientiam; modo secundum
praesentem et forte non permansuram justitiam
aut nequitiam. De prima electione dicit Apostolus: Qui elegit nos ante mundi constitutionem [(Ephes. I)]
.
De secundo dicitur in Job [(cap. XL)] :
quia escae Behemoth electae sunt: quia malignus
hostis nonnunquam eos qui propter praesentem justitiam
electi videbantur, absorbet et sibi incorporat.
Item de prima reprobatione legitur in Malachia
[(cap. I)] :
Nunquid non frater Esau Jacob? Et Jacob
quidem dilexi, Esau autem odio habui. Odisse
Dei, reprobare est. De secundo vero in eodem
Apostolo: Propter hoc tradidit eos Deus in reprobum
sensum ut faciant ea quae non conveniunt [(Rom.
I)]
. Non enim hoc intelligendum est, de aeterna reprobatione
cujus nulla est causa, sed de illis reprobis
accipi debet, qui merito minoris nequitiae
quam relinquere nolunt, Deo deserente, labuntur
in majorem, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc [(Apoc. XXII.)]
LIBER TERTIUS. De secundo contento orationis, id est quid, quis petat, bonum malum an medium. De inspiratorio bono.