PL 212, col. 123

De oratione jejunio et eleemosyna (Guntherus Cisterciensis), J. P. Migne

At de primo quidem contento orationis, videlicet
quis petat, ideo diligenter prosecuti sumus; quoniam
ex hac distinctione et aliis qui sequuntur eliciendum
erit, quantum Deus aperire dignabitur, id quod
quaesitu difficile est, scitu vero difficillimum, videlicet
de obtinentia sive effectu orationis. Nunc igitur
de secundo, id est quid petat: non minori diligentia
quaerendum est.
CAPITULUM PRIMUM
Refert enim quid petat orans: utrum videlicet
bonum petat, an malum petat seu deprecetur: an
id petat quod in sui quidem natura nec bonum nec
malum est: quod medium sive indifferens congrue
potest appellari. Bonum autem hoc volumus accipi,
tam vitam eternam, quam omne id quod ad ipsam

promerendam et capescendam cooperatur et adjuvat.
Malum vero contraria ratione, vel mortem perpetuam,
vel quidquid ad illam impellit et aggravat.
Medium vero quod in sui natura nec bonum nec malum
est, secundum praedictam boni et mali acceptionem,
sed ex usu bene vel male utentium,
bonum malumve efficitur. Horum ergo trium quodlibet,
in diversa specierum membra dividitur. Bonum
quippe, aliud est remuneratorium, id est vita
aeterna; aliud vitae aeternae meritum, aliud meritorium,
aliud inspiratorium, aliud praeparatorium.
Bonum quod est vita aeterna, nil aliud est quam
Deus qui summe bonus et summum bonum, et omnium
bonorum causa et finis est. Bonum aeternae vitae,

meritum bonum opus est, id est bonus actus:
sive interior, ut mentis; sive exterior, ut corporis.
Bonum meritorium est virtus, id est bona qualitas
mentis quae est velut quoddam boni operis instrumentum.
Bonum inspiratorium est infusio gratiae
specialiter, ex qua illa bona qualitas mentis procreatur.
Bonum vero praeparatorium remissio est
peccatorum per contritionem cordis; quibus manentibus
nunquam homo ad caetera posset esse idoneus.
Quae tamen contritio cordis et peccatorum remissio,
imo et omnia quae sequuntur ex eadem Spiritus
sancti gratia, et causam habent, et sortiuntur
effectum et mercedem accipiunt. Spiritus enim sanctus
primo quidem purgat, secundo spirat, tertio
format, quarto creat, quinto remunerat. Purgat

culpam, spirat gratiam, format mentem, creat operationem
bonam, remunerat ad coronam. Unde Salomon
ait: Lustrans universa in circuitu pergit Spiritus,
et in circulos suos revertitur [(Eccles. I)]
: non
locali discursu, sed nusquam absente potentia. Item
cum Spiritus sanctus aquae nomine frequenter designetur,
ut ibi: Flumina de ventre ejus fluent aquae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.