PL 212, col. 487

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

quia percussit foedus cum morte, et pactum cum
inferno: ut ad lucem non redeat; sed quia semel
cecidit, non amplius resurgat; excaecatus quippe
fumo ambitionis in altum consurgente, sed in ipsum
recidente, tanquam locum non inveniente, quo ascenderet
ultra, ipsam ruinam suam praevidere non
valuit; sed repente comprehenderunt eum iniquitates
suae, et non potuit, ut videret: in ipso ortu
suo experiri coactus illud Davidicum Dejecisti eos,
dum allevarentur. Justissima plane praesumptoris
dejectio, qui dignitatis Angelicae privilegium parvipendens,
et divinae subjectionis impatiens, noluit
subesse omni creato spiritui, nisi et par esset
ipsi Creatori. Novus in Deum Caesar, in Angelum
Pompeius; juxta illud:
Nec quemquam jam ferre potest Caesarve priorem,
Pompeiusve parem.
Idcirco praesumptionis suae nimio sub pondere lapsus,
de coelo corruit ad instar fulguris, dicente
Veritate: Videbam Satanam, sicut fulgur de coelo
cadentem [(Luc. X)]
. Quod ait, videbam et cadentem
praesens tempus jungens cum praeterito imperfecto,
innuit diabolum nondum totum excidisse, sed semper
adhuc cadere usque ad diem judicii: et tunc
mole suorum criminum praegravante submergendum,
quasi plumbum in aquis vehementibus gehennalis
abyssi. Unde et dictus est cecidisse tanquam
fulgur, id est inopinate et celeriter, impetuose,
graviter, cum ardore nimio, et fetore, et
fumo: quae tria manifesta sunt indicia fulguris, et

notissima vestigia draconis. Draco enim flammivomus
afflatu suo respirat ignem, vitiat aerem, obscurat
lucem. Sicut ille serpens fumifer, de quo
dicit pocta:
Oraque discindens avida, fumantia praestat.
Similiter diabolus priusquam de coelo dejectus est,
ut fulgur; dejectus est ut draco. Triplice pestilentia
totum afflavit mundum: inspirando scilicet ore
vipereo primis parentibus concupiscentiam mali,
tanquam ardorem et fetorem nimium; et ignorantiam
boni, tanquam spargens pulverem, et nebulam,
et fumum: qui fumus, et quae nebula tantum
creverunt postea, ut in ortu Salvatoris totam terram
tegerent, sicut ait propheta: Aspiciens a longe

ecce video potentiam Dei venientem, et nebulam totam
terram tegentem. Et vere nebula totam
terram texerat in ortu veritatis, cum totus fere
mundus adhuc verum et vivum Deum ignoraret,
falsosque et mortuos deos adoraret, idola surda et
muta coleret: vera et aeterna nec bona quaereret,
nec mala fugeret; mundum providentia regi non
crederet; omnes actus humanos etiam voluntarios
aut fato aut fortunae falsis allegationibus imputaret.
Hinc est error ille Platonis et Pythagorae de revolutione
animarum; Trismegisti et Mimae, Socratis
et Porphirii, de societate daemonum; Zenonis et
Chrisippi, de morte voluntaria; Aristotelis de curta
providentia, id est usque ad lunarem regionem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.