PL 212, col. 486

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

et volucres coeli nidos [(Luc. IX)]
. Vulpes sunt dolosi,
simulatores, et callidi; volucres, leves, elati. Nisi
ab his quatuor corda et corpora nostra emundaverimus,
Filius hominis non inveniet in nobis ubi vel
pedem ponat, vel caput reclinet.
SERMO II. I IN NATALI DOMINI.
Veritas de terra orta est, et justitia de coelo
prospexit [(Psal. LXXXIV)]
. Beata vere terra, de qua
Veritas orta est; coeloque beatior ipso, de quo
olim falsitas orta est; scilicet quando de coelo descendit
falsus ille Lucifer; qui mane oriebatur, et
jam ruinam minabatur, quia superbiam meditabatur,
dicens in corde suo. In coelum conscendam, super
astra coeli exaltabo solium meum: sedebo in

monte Testamenti, in lateribus Aquilonis: similis ero
Altissimo [(Isai. XIV)]
. Vere falsus Lucifer, quando
sic mentita est iniquitas sibi, falsum sibi promittens
et impossibile. Quis enim in nubibus aequabitur Domino:
similis erit Deo in filiis Dei? [(Psal. LXXXVIII)]
Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque conpescaris
Deus, quin Luciferum istum dejicias, qui
ante faciem majestatis tuae tot et tales projicit ampullas,
et sesquipedalia verba; qui non fortunam
Priami sed gloriam ipsius principii sibi cantat, et
nobile bellum tibi indicit. Similis, inquit, ero Altissimo.
Similitudinem Divinitatis in honore et gloria,
non in bonitate atque justitia male cupidus ambiebat.
Infelicissime, cur non dicis, similis ero justissimo,
sive sanctissimo, sicut et altissimo? Illam

similitudinem non injuste usurpares, sed juste et
feliciter affectares. Siquidem illam omni rationali
spiritui imperat Altissimus dicens: Sancti eritis,
quoniam ego sanctus sum. In coelum, inquit, ascendam [(Lev. II)]
.
Et in coelo eras, quando hoc dicebas.
Quare coeli illius fastidiebas fastigium, fastigatius
appetebas? Quoniam vera est sententia dicentis:
« Hoc habet proprium omnis ambitio, non respicit
in finem. Nemo agit de tribunatu gratias: sed queritur,
quod ad praefecturam usque non est perductus
( Seneca ). » Tu autem miserrime in praefectura
creatus eras, et de illa gratias non agebas; sed
ipsius creatoris tui monarchiam inferne insatiabilis
appetebas. In coelum, inquit, conscendam super

astra coeli exaltabo solium meum: sedebo in monte
Testamenti, in lateribus Aquilonis; similis ero Altissimo.
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturient montes, nascetur ridiculus, non mus,
sed draco, formandus ad illudendum ei. Vere falsus
Lucifer, qui mendax est, et pater mendacii. Ab initio
peccat, et in veritate non stetit: qui cum totus
sit tenebrosus, tamen per antiphrasin dictus est Lucifer;
sicut lucus a lucendo quia minime lucet.
Aut certe, ut ex re nomen habeat, Lucifer dicitur,
quasi luci vim inferens, lucem auferens, luci semper
infestus. Luci quippe vim intulit, id est inferre
conatus est, quando comparare se voluit Auctori.
Lucem abstulit, seu potius furatus est, quando invidendo
nocuit homini. Luci semper infestus est;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.