PL 212, col. 485

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

semina coalescere facit: imber serotinus, qui fructus
ad maturitatem perducit. Fides per dilectionem
operans quasi jacta semina facit coalescere;
justitia justum remunerans quasi fructum facit ad
maturitatem venire; fructum justitiae in vita aeterna;
fructum corruptionis in morte perpetua. Si
autem praeparatus est egressus Salvatoris ad salvandum
nos venturi, quanto magis nos praeparare
debemus ad occurrendum ei! sicut scriptum est: Paratus esto Israel in occursum Domini, quoniam
venit
[(Amos IV)]
. Paremus ergo, sicut ait Joannes, viam Domini; rectas
faciamus semitas Dei nostri [(Matth. III)]
.
Idem namque et prorsus idem, paratum
esse in occursum Domini, et jam parasse viam
Domino venienti. Non est tamen scriptum: Parate

viam Domino, sed viam Domini. Omnis enim via,
per quam venit Deus ad hominem, Dei est, non
hominis. Et quae sunt viae Domini? Universae viae
Domini misericordia et veritas [(Psal. XXIV)]
. Duo
primi adventus, qui sunt in carne, et mente, sunt
in via misericordiae: duo secundi, qui sunt in
morte, et in fine facientes, sunt in via veritatis.
Redimere namque animas sub diabolo captivas,
justificare a peccato impias, opus est immensae
misericordiae, et nonnisi divinae. Retribuere autem
unicuique secundum merita sua, et judicare saeculum
per materialis ignis incendium, opus est veritatis
et judicii, soliusque omnipotentis Dei. Parandae
sunt istae duae viae. Ipse tibi vis parare viam misericordiae?

Esto tu ipse misericors. Beati enim
misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur [(Matth. V)]
.
Vis parare viam judicio? Juste
judica de teipso. Nam si nosmet dijudicaremus,
non utique judicaremur. In quo, inquit, judicio judicaveritis,
judicabimini [(Luc. VI)]
, apud summum
judicem. Nunquam est misericordia sine veritate,
sicque veritas sine misericordia. Ut ergo illius misericordia
et veritas te salvum faciant, misericordia
et veritas non te deserant; misericordia in
proximum tuum, veritas in teipsum. Misericordia,
ut proximo parcas; veritas, ut teipsum punias; si
enim temetipsum punieris, tui ipsius misereberis:
sicut scriptum est Miserere animae tuae placens
Deo [(Eccli. XXX)]
. Quatuor impedimenta sunt, quae

reddunt vias difficiles; lutum, et lapides, colles,
et foveae; lutum polluit, lapis laedit, collis lassat,
fovea praecipitat. Per lapides et lutum, facinus et
flagitium; per colles et foveam, elatio et simulatio
designatur. Contra prima duo scriptum est: Viae
illius, viae pulchrae, et omnes semitae ejus pacificae [(Prov. III)]
.
Pulchrae, sine contagio; pacificae, sine
scandalo. Pulchrae, ne polluantur; pacificae, ne laedantur.
Non dat sapientia sancta sua canibus, nec
margaritas porcis. Odit eam, quae maculata est,
corporis tunicam: et in malevolam animam non
intrat. Ideo vasa ministerii nostri jubet beatus Benedictus
nos resignare cellerario munda et sana;
munda a flagitio, sana a facinore. De duobus ultimis
ait Veritas in Evangelio: Vulpes foveas habent

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.