PL 212, col. 484

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

comparatur; quia sicut diluculum paulatim
crescit, donec proficiet in splendorem, et perveniat
ad fervorem; sic fides incarnationis Dominicae
primo paucis admodum innotuit; deinde per mundum
latius se diffudit; postremo usque ad martyrii
ardorem incaluit. Diluculum tres habet gradus:
ortum surgentis aurorae, qui est ortus Luciferi;
splendorem matutini; meridiei fervorem. De primo:
Jam lucis orto sidere.
De secundo et tertio:
Splendore mane instruis,
Et ignibus meridiem.
Sic fides Incarnationis Dominicae cum suis omnibus
sacramentis, primo annuntiata est, deinde probata,

tertio defensa. Primo annuntiata est per
simplicem praedicationem, deinde probata per rationem,
tertio defensa etiam per sanguinem.
Nuntiata est per piscatores, probata est per philosophos
conversos et rhetores, defensa est per
utriusque sexus et aetatis martyres. Nuntiata est
contra errantes ex ignorantia, probata est contra
resistentes de industria, defensa est contra persequentes
ex invidia. In primo gradu fuit quasi
ortus surgentis aurorae, in secundo quasi splendor
matutinus, in tertio quasi fervor meridianus. Ultimus
etiam Christi adventus tres istas noctes illustraturus
est, et earum tenebras expulsurus. Veniens namque
Christus ad judicium, noctem fugabit ignorantiae,

quando liber aperietur, id est secreta cordium:
noctem culpae, quando omnes operarii iniquitatis
mittentur in stagnum ignis ardentis et sulphuris [(Apoc. XX)]
:
noctem miseriae, quando absterget
Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum [(Apoc. XXI)]
.
Crescet autem etiam istud diluculum
per gradus suos. Erit enim quasi ortus surgentis
aurorae, quando corpora de pulvere suscitabuntur;
erit quasi splendor matutinus, quando
boni et mali ad dexteram et ad sinistram segregabuntur;
erit quasi fervens meridianus, quando
isti assumentur, et illi relinquentur. Ait ergo: Quasi diluculum praeparatus est egressus ejus;
ac si
aperte dicat: Sicut impossibile est in hoc temporum
cursu naturali et legitimo post noctem non

lucescere; sic impossibile, in divinae dispositionis
ordine nostro incarnandum Dei Filium, ad redemptionem
humani generis, et ad judicium non venire.
Sequitur: Et veniet quasi imber nobis temporaneus
et serotinus terrae [(ibid.)]
. Sicut illud, quod
praemissum est de comparatione diluculi, duos corporales
adventus significat: sic illud quod subjunctum
est de comparatione imbris temporanei et
serotini, duos spirituales designat. Christus namque
quasi imber temporaneus est, quando justificat
impium; quasi imber serotinus, quando remunerat
justum. Nam, ut ait Hieronymus, quantum
ad litteram, imber temporaneus est, qui jacta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.