PL 212, col. 496

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

omnem litem dirimit, omnem possessionem evincit.
Et sciendum, quod haec terra de qua veritas orta
est, etiam coelum illud potest intelligi de quo justitia
nos prospexit. Coelum per sublimitatem vitae,
per munditiam et puritatem corporis et animae, per
serenitatem conscientiae, per duo magna luminaria,
id est magna exempla utriusque vitae, activae scilicet
et contemplativae. Solium excelsum per arduam
novitatem virginitatis propo iti, elevatum per singularitatem
spiritualis doni, id est fecunditatem
uteri; stellatum tot sideribus quot illustratum
virtutibus, quot gratiarum dotibus picturatum. Sed
jam de terra adorabili videamus. Haec est humanitas
Christi, quam adorabilem appello, propter illud

Psalmistae: Adorate scabellum pedum ejus, quoniam
sanctum est [(Psal. XCVIII)]
. Haec est terra ab omni
maledictione peccati libera, quia peccatum non fecit,
nec inventus est dolus in ore ejus [(Isai. LIII)]
.
Haec est terra omni benedictione plena, de cujus plenitudine omnes accipimus
[(Joan. I)]
. Cui datus
est Spiritus, non ad mensuram, sicut adoptatis;
sed ad cumulum, tanquam unigenito. Tota paternae
unctionis pyxide super eum effusa, juxta illud: Unguentum effusum nomen tuum
[(Cant. I)]
. O nomen
odoriferum tota plenitudine coelestis balsami
delibutum! o nares fetidissimas, et mortali polipo
obturatas, quae suavitatem hujus odoris tam large
diffusi non sentiunt quam plane quisquis sensit,
post eum, vel potius in ea currit, sicut illae quae

dicunt: Trahe nos post te, curremus in odorem unguentorum
tuorum [(ibid.)]
. Hoc est terra promissionis
nobis ab initio mundi repromissa.
Haec est terra viventium id est justorum, in qua
triplex fructus permaximus et pernecessarius ab
iis percipitur, quos nulla unquam terra, nisi ista
sola potuit offerre. Id est abolitio culpae, collatio
justitiae, pignus et arrha felicitatis aeternae. Primum
nobis contulit effusio sanguinis Christi, secundum
infusio Spiritus sancti, tertium confert nobis participatio
corporis et sanguinis Domini. De primo
habes: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris
in sanguine suo [(Apoc. I)]
. De secundo: Charitas
Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum

qui datus est nobis [(Rom. V)]
. Charitas enim
ipsa est justitia, quae reddit unicuique quod suum
est; non quaerens quod sibi utile est, sed quod
alteri; non sua quaerens, sed quae Jesu Christi.
Unde: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem
diligatis [(Rom. XIII)]
. Et: Qui diligit proximum,
legem implevit [(ibid.)]
. Si autem legem, ergo justitiam.
De tertio est illud: Qui manducat meam carnem, et
bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam [(Joan.
VI)]
. Omnia tamen inveniuntur in singulis, et singula
in omnibus; quia nec sanguis sine corpore,
nec corpus, sine sanguine, nec unctio Christi sine
utroque, nec alterutrum sine unctione. Haec ergo
triplex veritas de vera humanitate Christi tanquam
de terra orta est, veritas scilicet remissionis peccatorum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.