PL 212, col. 507
Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne
[(Psal. CXLIV)]
.
Et iterum: Prope est Dominus
omnibus invocantibus eum [(ibid.)]
. Et illud: Montes
in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui [(Psal. CXXIV)]
.
Non est enim personarum acceptio
apud Deum [(Rom. II)]
; sed in omni gente qui timet
Deum acceptus est illi. Igitur in mane festinatio
auxilii, in jacuit perutilis, sed contempta facilitas
exempli. In rore suavitas remedii, in castrorum
circuitu dantis liberalitas, et accepturi dignitas
demonstratur.
De primo habes: Medicina omnium in festinatione
nebulae [(Eccli. XLIII)]
. De secundo: Lampas
contempta apud cogitationes divitum [(Job XII)]
. De
tertio: Jugum meum suave est, et onus meum leve [(Matth. XI)]
.
De quarto: Si quis vestrum indiget sapientia
postulet a Deo; qui dat omnibus affluenter,
et non improperat [(Jac. I)]
. Item: Hoc erit pactum
inter me et te, et semen tuum post te. Circumcidetur
ex vobis omne masculinum, etc.
[(Gen. XVII)]
. Ad
primum invitamur, cum dicitur: Ne dicas amico
tuo: Vade et revertere, et cras dabo tibi, cum statim
possis dare [(Prov. III)]
. Ne tardes converti ad Dominum,
et ne differas de die in diem. Qui non est
hodie, cras minus aptus erit. Qui non renuntiaverit
omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus [(Luc. XIV)]
.
At hodie fecunda virtutum paupertas
fugitur, hoc est manna jacens super faciem
terrae. Ad tertium cum dicitur: Estote misericordes,
sicut Pater vester misericors est [(Luc. VI)]
. Item:
Beati mites; quoniam ipsi possidebunt terram [(Matth. V)]
.
Item: Habete pacem inter vos [(Marc. IX)]
.
Ab hac unctionis suavitate omnes dicuntur Christiani.
Porro ad quartum invitat nos qui dicit: Qui
parce seminat, parce et metet; qui autem seminat in
benedictionibus de benedictionibus et metet [(II Cor.
IX)]
. Item: Non ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem
enim datorem diligit Deus [(ibid.)]
. Fratres, Pater
misericordiarum dando nobis Filium unigenitum,
in hoc dono quasi valde prodigus exstitit, cum de
illo pluviam fecit, effundens illam non in Bethleem,
sed in circuitu castrorum, id est Ecclesiae militantis.
Christus enim secundum quod homo, cum in
Bethleem natus est, secundum quod Deus ubique
nasci incipit, ubi incipit adorari, sicut superius de
magis diximus.
Denique per hujus mannae pluviam fides catholica,
quae est de sacramento altaris, maxime commendatur.
Idem enim Agnus, qui immolatur in hoc
loco, sacrificatur in toto mundo. Idem panis, qui
hic comestus est a populo, ipse qui hodie nihilominus
ab eo comeditur, et qui cras similiter comedetur.
Ipse enim dixit: Ego sum panis vivus, qui de
coelo descendi [(Joan. VI)]
. Quia panis est, comedi
potest, atque comedentem reficere; sed quia panis
vivus est, nec reficiendo potest deficere; nec comestus
consumi. Unde beatus Andreas de hoc
Agno dicit, quod postquam a populo comestus est,
integer tamen perseverat et vivus. Et beatus Ambrosius
in oratione quae inter cantandum missam a