PL 212, col. 508

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

sacerdote sedente dicitur: « Panis pulcher, panis
munde, panis vive, panis sancte, panis candidissime,
habens omne delectamentum, et omnem suavitatis
saporem: qui nos reficis semper, et in te
nunquam deficis: comedat te cor meum. ( Orat.
Ambros. ante miss. ). » Haec enim oratio falso intitulatur
in quibusdam missalibus sub nomine beati
Augustini. Nam in exemplari domini papae intitulata
est sub nomine beati Ambrosii, cujus et florentem
stylum optime redolet. De hoc pane in altari
oblatio intelligenda est illa oblatio, de qua dicitur
in propheta: A solis ortu usque ad occasum magnum
nomen meum in gentibus, et in omni loco
sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda [(Malac. I)]
.
Quae oblatio et agnus dicitur, a summa innocentia,
ab immolatione Deo acceptissima, ab expiatione
peccatorum perfecta; et panis appellatur a
refectione peregrini in via, civis in patria. Caro
autem non solum a veritate carnis humanae, sed
etiam ab ineffabili humani generis charitate. In
hoc igitur pane Verbum, tanquam mica interior,
continetur, et latet; caro autem animata, tanquam
crusta exterior, circumdat, et continet. Panis vero
species vera sine substantia, tanquam flos quidam
similae, sed sparsus apparet, non qui exstinguendus
sit, tanquam gustum impediens; sed magis appetendus,
tanquam appetitum refovens, et desiderium
reaccendens, figuris discedentibus; non a vilitate,
sed a nimia claritate secretum. Beatus omnis qui

ab isto rore lucis et illuminatur, ut ita credat; et
impinguatur, ut quod credit, diligat, revereatur, et
timeat; et per dilectionem operando comedat, et
comedendo vivat. Nam daemones credunt, nec diligunt:
nemo autem diligit qui non credit. Quisquis
autem tantae unionis Verbi divini ad humanam
carnem luce clariorem potentiam non credit, quisquis
tantae charitatis Dei ad hominem benevolentiam
non diligit, et caecus et siccus est; sine luce
et sine rore; nec caecitatis perpetuas exiturus
tenebras, nec caecitatis et famis aeternas miserias
evasurus.
Quis enim vel tenuiter rationis capax non videat,
quod Verbum omnipotens humanae carni inseparabiliter

unitum, sicut in seipso et illocale est, et
impassibile: ubique non solum potentialiter, sed
etiam substantialiter existens: sic etiam carni
suae, quam induit, hoc conferre potuit, ut illa et
sacramentaliter in pluribus locis simul possit existere,
et comedentes reficere, tamen comesta non
deficiat, sed viva perseveret et incorrupta permaneat?
sicut dicitur in canone missae: Supplices te
rogamus omnipotens Deus, jube haec perferri per
manus sancti angeli tui in sublime altare tuum, in
conspectu divinae majestatis tuae, ut quotquot ex hac
altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus
et sanguinem sumpserimus, omni benedictione coelesti
et gratia repleamur. Ecce carnem Verbi omnipotentia
et in coelum deferri petimus, et tamen nos cadem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.