PL 212, col. 509

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

reficiendos esse nequaquam dubitamus. Non
enim, ut quidam male intelligunt, hoc de sola supplicantium
devotione intelligendum est; sed etiam
de carne illius, qui dicit: Hoc vos scandalizat,
scilicet quod dixi: Nisi manducaveritis carnem
Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis
vitam in vobis? Si ergo videritis Filium hominis
ascendentem ubi erat prius? [(Joan. VI)]
. Subaudi,
tum poteritis non scandalizari ex hoc sermone
meo, sed potius aedificari, et rogare Patrem
meum, ut caro mea per viaticum, et Verbi omnipotentiam
et deferatur ab angelo in coelum, et vobis
nihilominus in sacramento convertatur in cibum.
Cibum dico non corporis, sed animae; non
mortalis, sed immortalis vitae. Haec autem pluvia,

fratres mei charissimi, de Unigenito facta, quid
aliud nobis innuit, quam ut nemo avarus sit in
dando, parcus in seminando; quando potest facere
imbrem copiosum etiam de obolo, vel de quadrante
uno? « Nulli enim parvus est census, cujus magnus
est animus, ait Leo papa: nec de rei familiaris modo
pendet mensura pietatis. » Non enim respicit
Deus quantum, sed ex quanto detur. Ideo vidua
pauper duo minuta mittens in gazophylacium
[(Marc.
XII)]
, praelata est divitibus, qui ex eo quod abundabat
mittebant, mittentes sed plura retinentes;
illa vero dum totum misit, nihil sibi retinuit. Vae,
qui in via Cain abierunt, id est post avaritiam;
recte quidem offerentes, sed non recte dividentes,

dum pauca sua et pejora Deo dant: sibi vero meliora
et plura, imo se totos mammonae reservant.
Idcirco non respicit Deus ad eos, nec ad eorum
munera; sed eosdem cum suis muneribus maledicit. Maledictus,
inquiens, qui opus Domini facit
fraudulenter [(Jerem. XLVIII)]
. Item, Maledictus dolosus
qui habet in grege suo masculinum; et votum
faciens, immolat Domino debile [(Malach. I)]
. Fratres
omnis largitas praevaluit, omnis avaritia siccitatem
et famem facit. Dico vobis, quod si non esset avaritia,
non esset fames in terra. Deferte, inquit, omnem decimam in horreum meum, et sit cibus in
domo meo, et probate me
[(Malach. II)]
: sed hoc, si
non aperuero vobis cataractas coeli, et effudero
vobis benedictionem usque ad abundantiam. Quid

hic dicent filii Cain, pseudochristiani nostri, qui
decimas quas debent, non solum rogati reddere
nolunt, sed etiam excommunicati retinere praesumunt?
quando putant miseri, quod Deus acceptet
munera eorum gratuita, qui violenter rapiunt illi
sua dum non reddunt debita? Prima namque pars
justitiae est reddere quod debes, secunda vero tribuere
largiter ex eo quod habes. Quod si rapina
quae fit in res humanas exsecrabilis est, quanto
magis illa quae fit in divinas! Illa simplex rapina
est, haec autem sacrilegium. Beatus ergo qui cum
vidua Sareptana de pugillo farinae facit panes
pluere per largam actionem et de lechyto olei

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.