PL 213, col. 14
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
nos licet imitatores indigni penitus, et imbecilles,
tamen ad cultum paradisi, ad sacramentum baptismi,
ad coenam Domini, quae in Ecclesia sunt celebranda,
fratres et filios invitaturi, prius de Ecclesia, quae
paradiso et arcae, grandive coenaculo assimilatur aedificanda,
ornanda, et utensilibus ejus agemus. Secundo
de institutione, et vestibus, et habitu ministrorum,
tertio de officiis eorumdem, quarto de ordine officiorum,
quae non solum ponere, sed etiam intendimus
ad unguem exponere, institutiones singulorum,
et causas adjicientes institutionum. Sed in causis
prosequendis fortassis auctorum mentes excedam,
non tamen ob hoc velox, ut aemulus calumniator arguet,
me perniciose scripsisse; quia dicit Augustinus
in libro De doctrina Christiana: Si quis in Scripturis
aliud sentit, quam ille qui scripsit, nec perniciose
fallitur, nec omnino mentitur; si tamen fallitur
ea sententia, quae aedificat charitatem, ita fallitur
ut qui errore deserit viam, sed eo per agrum pergit,
quo via illa perducit, si via patet, corripiendus est;
si via latet, docendus est viam non deserere, ne
consuetudine deviandi cogatur in transversum vel
perversum ire; cum ergo auctorum officii consiliarius
non exstiterim, nec eorum mentes liberum est
ulterius indagare, licet excedere, libet in his etiam
peragrare, dum tamen excursus aedificandae sit utilis
charitati.
LIBER PRIMUS. DE ECCLESIAE AEDIFICATIONE, ORNATU ET UTENSILIBUS.
CAPUT PRIMUM. DE INSTITUTIONE ECCLESIAE.
.
» Licet ubique Deus magnus in eremo, in omni
loco dominationis ejus, benedici possit, et debeat invocari,
jure tamen, opportuno tempore, curritur a