PL 213, col. 13
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
Divitem prudentem, qui necessarios suos ad coenam
invitare voluerit, coenaculum et officinas construere
convenit, et ornare, utensilia praeparare,
ministros instituere, vestibus decorare, demum singula
officia, singulis assignare ministris. Sic dives
ille, cui omnia serviunt, in principio creavit coelum,
et terram, mare, et omnia quae in eis sunt, et
mundi machina cum mundialibus fabricata, formavit
hominem de limo terrae, et inspiravit ei spiraculum
vitae, et posuit eum in paradiso voluptatis, assignans
ejus victui omne lignum pulchrum visu, et
ad vescendum suave, praeter lignum scientiae boni et
mali; cumque finis universae carnis venisset coram
eo; quia terra fuerat iniquitate repleta, ad seminarium
secundae originis conservandum, arcam ei de
lignis levigatis, et imputribilibus fieri, et in eam ex
omnibus escis, quae mandi possunt, ut essent ingressuris
in victum, comportari, et Noe cum suis intrare
praecepit. Magister etiam noster dum in terris
visus est, et cum hominibus conversatus, volens
cum fratribus suis et discipulis secundum legem
comedere pascha, dixit illis: Ite in civitatem, et
occurret vobis homo, amphoram aquae bajulans, sequimini
eum quocunque introierit, et dicite patrifamilias,
ut diversorium vobis assignet, ubi magister
cum discipulis pascha manducet, qui ostendet vobis
coenaculum grande stratum, et ibi parate. Sic et
« In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel