PL 213, col. 21
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
qui illuminat omnem hominem venientem
in hunc mundum.
Vitrum fenestrarum, per quod nobis radius solis
jaculatur, mens doctorum est quae coelestia per speculum
in aenigmate contemplatur, vel per quam velut
per speculum in aenigmate nobis sol verus illabitur
; et vide quia fenestrae quandoque obliquantur,
id est intus latiores fiunt, quod Salomon excogitavit
; quia doctor, qui jubar supernae contemplationis,
vel ad monumentum perspicit, sinum cordis quandoque
dilatat, et ad majora capescenda solerti exercitatione
se praeparat. Vel per fenestras, quae clausae
turbinem excludunt, patulae includunt, intellige
quinque sensus corporis, qui circumcisi, sunt janua
vitae; lascivi, sunt ostia mortis, unde Jeremias
:
mors intrat per fenestras nostras; si extra quoque
stringuntur, ne vanitates hauriant, et intus ad dona
spiritualia patent. Vel per fenestras Scripturas
intellige sacras, quae nocua prohibent, et in ecclesiis
habitantes illuminant, hae quoque intus sunt latiores;
quia mysticus sensus est amplior, et litterali praecellit.
Ostium ecclesiae Christus est, unde: « Ego sum
ostium. Per me si quis introierit salvabitur; »
« Nemo enim vadit ad Patrem nisi per Christum; »
cum enim dicatur ab obstando, vel ostendendo, vel
ab hostibus (fiunt enim ostia, ut hostes repellantur,
et hospites admittantur), ipse est qui resistit superbis
et humilibus dat gratiam, qui per justitiam
obstans, infideles arcebit a regno et per infinitam
misericordiam suam aditum ostendens, et pandens,
fideles introducet in regnum; pluraliter autem dicuntur
ostia, quia multae viae Domini, unde: « Vias
tuas, Domine, demonstra mihi; et semitas tuas
edoce me; » valvae autem dicuntur a volvendo;
fores, a forinsecus educendo; portae, a portando; ii
sunt apostoli, quorum praedicatione portamur ad
fidem, et per fidem ad beatitudinem. De iis dicitur:
« Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula
Jacob. »
Per cancellos, qui sunt arcae fenestrae, prophetas
et alios obscuros doctores accipimus Ecclesiae militantis,
in quibus ob duo charitatis praecepta, quandoque
columnulae duplicantur, secundum quod et
apostoli bini ad praedicandum mittuntur; vel quia
dorsalia sunt sedentium, diversas mansiones in
domo Patris: Vel cancellus, quae est pars humilis
in palatio, mysticat, quanta debeat esse humilitas
in clero, siquidem ut legitur in Paralipomenon:
Salomon fecit basim aeneam, et in medio basilicae
posuit eam, stetitque super eam, et extendens manum
suam, loquebatur populo Dei. Esdras autem
fecit gradum ligneum ad loquendum, in quo stans
super universum populum eminebat, a quibus