PL 213, col. 22

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

nostra pulpita traxere originem, et dicuntur pulpita
quasi publica, ut quidam aiunt; licet autem lapideis
saepius utamur, nulla tamen a mysterio vacant. Pulpitum
est igitur vita perfectorum. Supereminens itaque
pontifex innuit, quod merito perfectioris vitae
actionem vulgi transcendat intelligentia sacramentorum,
quae ad instar aeris nulla diuturnitate deficiunt,
vel in doctrinis apostolorum, qui usque adeo sicut
aes fuere sonori, quod « in omnem terram exivit
sonus eorum. » Transcendat etiam imitatione Dominicae
passionis, se ipsum abnegando, crucem
bajulando, et in cruce Domini gloriando; quia
Dominus regnavit a ligno; transcendat autem in fidei
soliditate, et se vicarium Christi ostendat, qui
est lapis angularis inter utrumque medius, sicut

et hic est inter clerum et populum collocatus.
Columnae quae domum fulciunt, sunt episcopi, qui
machinam Ecclesiae verbo et vita sustentant, qui
propter sonoritatem divini eloqui dicuntur argentei,
ut in Canticis: « Columnas fecit argenteas, »
quae, licet sint numero plures, tamen septem esse
dicuntur, juxta illud: « Sapientia aedificavit sibi
domum, et excidit columnas septem; » quia debent
esse Spiritus sancti gratia septiformi repleti.
« Jacobus et Joannes, ut ait Apostolus, videbantur
esse columnae. » Bases columnarum sunt apostolici
viri, universalem Ecclesiae machinam supportantes.
Capita columnarum sunt mentes episcoporum;
sicut enim a capite membra, sic a mente

nostra verba diriguntur, et opera. Capitella sunt
verba sanctae Scripturae, quorum meditationi subdimur,
et observantiae.
Trabes, quae domum conjungunt sunt principes
saeculi vel praedicatores, qui Ecclesiae muniunt unitatem,
hi verbo, illi facto haereticos exterminando
et schismata compescendo.
Tigna sunt praedicatores, de quibus dicitur: « Tigna
domorum nostrarum cedrina; » praedicatores
namque debent esse virtutibus imputribiles; et odore
suae praedicationis et vitae serpentes, id est daemones
effugantes.
Tegulae, quae imbrem a domo repellunt sunt milites
qui Ecclesiam a paganis et ab hostibus protegunt,
qui tignis incidunt, et innituntur; quia praedicatoribus

connituntur, et eis obsequuntur, unde
per eos ad alta levantur.
Cochleae, quarum exemplar a templo sumitur Salomonis,
sunt viae muris intervolutae latenter; per
quas arcana cogitationum singulorum accipimus,
quas soli qui ad coelestia gradiuntur agnoscunt,
sed nec ipsi plene; quia solus Deus; quamvis enim
ostium pateat: quoniam actus patent operum, et
confessio sacramentorum; solus tamen Deus scrutator
est cordium. Tabulata per Salomonem ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.