PL 213, col. 231
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
ex numeris et imbribus aeris acceperunt vocabulum.
Menses quoque in Kalendas, Nonas et Idus diviserunt.
Kalendae a colendo dicuntur, eo quod mensium
principia colebantur, vel potius a Calon, quod
est bonum; et scito quod apud Aegyptios principia
mensium praenuntiabantur. Ideoque decimo Kalendas
et sic de reliquis invenitur. Nonae dicuntur a
nundinis, et Idus dicitur divisio mensis. Menses
etiam in se quatuor continent hebdomadas; hebdomada
vero dicitur ab hebdomos Graeca voce, quae
interpretatur latine septimus; quia septem dierum
cursu peragitur. Dies est spatium viginti quatuor
horarum, cujus duae sunt partes, dies et nox. Dies
est solis praesentia super terram, cujus tres sunt
partes: mane, meridies et suprema. Nox est absentia
solis super terram, cujus septem sunt partes:
crepusculum, dictum quasi creperum, quod
est dubium. Vesperum dicitur ab ortu stellae, cui
hoc nomen est. Conticinium, cum omnia silent. Intempestum,
id est inopportunum, cum aliquid agere
non est opportunum. Gallicinium a Galli cantu dicitur.
Matutinum a stella, vel a mane. Antelucanum
a luce, id est quod diluculum. Qui vero quatuor
esse dicunt, crepusculum et vesperum sub
conticinio comprehendunt, et matutinum in antelucano
intelligunt; hae quatuor partes vigiliae nominantur,
quod sumptum est a pastoribus, vel castrorum
excubiis, quas Dominus in Evangelio aliis
nominibus appellavit, scilicet: sero, an media nocte,
an galli cantu, an mane. Gentes diebus a planetis
nomina indiderunt, primum diem a sole nominantes,
qui est princeps et gubernator omnium
siderum, sicut hic dies primus dierum omnium;
secundum a luna, tertium a Marte, quartum a Mercurio,
quintum a Jove, sextum a Venere, septimum
a Saturno: singulis planetis horas singulas tribuentes,
ut cuicunque prima post viginti quatuor occurrerit,
ipse planeta nomen illius diei vindicabit. Est
igitur hic ordo planetarum: Saturnus, Jupiter,
Mars, Sol, Venus, Mercurius et Luna, a quibus
philosophi dierum nomina contraxerunt, eo quod a
singulis aliquid esse in homine voluerunt, ut a Saturno
tarditatem, a Jove temperantiam, a Marte
fervorem, a sole spiritum, a Venere voluptatem, a
Mercurio eloquentiam, a luna corpus. Apud Hebraeos
dicitur prima Sabbati, secunda Sabbati, tertia
Sabbati, quarta Sabbati, quinta Sabbati, sexta
Sabbati, Sabbatum. Et est sensus, prima Sabbati,
hoc est prima a Sabbato, et sic de caeteris. Nos
vero dies ferias appellamus, vel ab eo, quod feriari
dicatur, quasi fari; in creatione mundi per singulos
dies ait Dominus: « Fiat lux, » vel quia feriari
est vocare, et est a gentilibus derivatum, qui
dies festos ferias appellabant; nos autem omnes
dies ferias appellamus, vel quia singulis missarum
solemnia celebramus; vel quia quotidie a peccatis