PL 213, col. 232

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

cessare tenemur. Dicitur ergo dies Dominica, in
qua Dominus resurrexit, dicitur eadem prima feria,
id est prima dies, in qua sit feriandum, id est
a peccatis vacandum; similiter et de aliis; vel Sabbatum
olim dies feriatus est habitus, ideoque dies
Dominica dicitur prima feria, id est prima a feria,
sicut prima Sabbati. Sabbati vero nomen de Hebraica
veritate Christiana religio conservavit.
Et attende quod sunt dies siderales, in quibus
sidera moventur; et homines a navigationibus excluduntur.
Sunt praeliares, de quibus in libro regum,
tempore quo reges ad bella solent procedere.
Sunt intercalares, quos scimus duodecim
mensibus superesse. Sunt caniculares, in quibus
canicula terras incendit. Sunt solstitiales, in quibus

sol stare videtur. Sunt aequinoctiales, in quibus
dies noctibus adaequantur. Sunt fasti, in quibus
jura fantur. Sunt nefasti, eis contrarii. Sunt festi,
id est festivi, ut dies azymorum. Sunt profesti,
quasi procul a festis, ut feriales; sunt dies mali,
unde Apostolus, redimentes tempus quoniam dies
mali sunt; quia in eis plus solito homines affliguntur;
sunt e contrario boni; sunt dies Aegyptiaci
in quibus creditur Aegyptus fuisse percussa, vel
quorum observatio ab Aegyptiis fuit inventa. Est
quoque dies salutis, in quo Dominus venit ad salvandum.
Est dies judicii, vel dies Domini, in quo
veniet ad judicandum. Dies in quibus vivimus
nostri sunt; quia in eis pro libero arbitrio certamus,

at dies judicii non nostra est, sed dies Domini,
quia suo nos remunerabit arbitrio, qui erit
bonis dies laetitiae, malis autem calamitatis et miseriae.
Dies autem viginti quatuor horas, hora
vero quatuor puncta. Ista quoque sunt mysteriis
plena. Tunc enim Janum bifrontem colimus, cum
praeterita peccata plangimus, et a sequentibus praecavemus;
cum obliti priorum cum Apostolo ad anteriora
nos extendimus. Annus est generalis
Christus, cujus membra sunt quatuor tempora, scilicet
quatuor evangelistae. Duodecim menses hi sunt
Apostoli, septimanae, quilibet septem dona sancti
Spiritus habentes; dies, quilibet per fidem Trinitatis
ad octo beatitudines pervenientes; horae, quilibet
quatuor virtutibus redolentes; vel per annum

totum hujus vitae praesentis tempus accipimus; per
quatuor tempora, quatuor status Ecclesiae militantis,
scilicet statum pacis, tyrannicae persecutionis,
haereticae pravitatis, simulatae familiaritatis. Hi sunt
quatuor equi, scilicet albus, rufus, niger et pallidus,
de quibus Joannes loquitur in Apocalypsi.
Quilibet status tres continet dimensiones in electis
septem lampadibus coruscantes, scilicet principium,
medium et finem; continet et diem et noctem,
id est prosperitatem et adversitatem; in
utraque fuerunt duodecim prophetae et duodecim
apostoli, et etiam omnes doctores veteris et novae
legis: qui dicuntur viginti quatuor; vel quia fidem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.