PL 213, col. 27
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
pro contento. Synagoga congregatio dicebatur;
quia ibi virga legis populus veluti grex irrationabilium
pecorum congregabatur; sed ecclesia convocatio,
quia sancti Spiritus amore in unam fidem,
ad Dei judicia; ad Christi convivium convocatur. Sicut
olim conveniebat populus ad audiendum judicia,
et rursus conveniebat ad manducandum pascha,
unde Apostolus: « Convenientibus nobis in unum,
jam non est Dominicam coenam manducare; »
sic hodie vocatur, ut audiat poenas et praemia saeculi
futuri, et percipiat corpus Domini. Dicitur et
basilica, ut in Paralipomenon invenitur; id est
regalis, quia ibi Regi regum ministratur, basileus
namque rex interpretatur, quasi basis. Kasa, id
est columna, et sustentamentum populi, unde et basiliscus
rex serpentum dicitur. Dicitur et Kyriaca, id
est Dominicalis, quia ibi Domino dominorum servitur.
Kyrios enim Dominus interpretatur. Unde Kyrie-eleyson. Domine, miserere.
Dicitur et aula, quia ibi Regis aeterni convivium
celebratur. Unde: « Terribilis est locus iste. Hic
domus Dei est et porta coeli, » et vocabitur aula
Dei. Dicitur et monasterium, id est solitarium, vel
solitariorum habitaculum; monos enim solus vel unus,
unde et monachi singulares, et tristes.
Dicitur et coenobium a coenon quod est commune,
eo quod sit communis habitatio, unde inhabitantes,
coenobitae vocantur. Dicitur et sanctum, id est
firmum tuum, quia supra firmam petram fundatum
,
tum quia firmamentum inibi erat ad Dei
servitium. Unde: « Pontifex semel in anno introivit
in Sancta. » Dicitur et martyrum locus, ubi
jacent corpora martyrum, vel ubi passi sunt, vel
ubi congregantur illi qui pro Christi nomine patiuntur,
quorum vicem tenent hodie canonici Regulares.
Majores autem Ecclesiae dicuntur templa,
id est tecta ampla, quia populus inibi sub unius
tecti amplitudine adunatur; majores vero capellae
a caprarum pellibus nominantur; nobiles enim
ecclesias in itinere de pellibus caprarum factas habebant;
vel capenum est domus, ad quam pauperes
ad eleemosynam confluunt; inde capella dicitur ubi
diurni verbi pabulo, pauperes spiritu nutriuntur,
quarum custodes, et ministri capellani dicuntur.
Unde forte non pellibus variis, sed caprinis uti, nec
ministrari, sed ministrare tenentur; vel forte
capellani dicuntur a cappa sancti Martini, quia eam
ante reges Francorum ad bella, et in praeliis deferebant.
Itaque fratres ad ecclesiam convenientes
nequaquam in ea corporeis usibus indulgeamus,
sed orationi vacemus, ne faciamus eam speluncam
latronum, quae replenda est fumis aromatibus et
odoribus unguentorum, quibus hic salus confertur,
et in futuro sanitas impetrabitur.
CAPUT VI. DE CONSECRATIONE ECCLESIAE.