PL 213, col. 28

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

« Fecit Salomon festivitatem celebrem, et omnis
Israel cum eo coram Domino. » Ecclesias et
altaria consecrare, non est novae consuetudinis,
sed auctoritatis antiquae. Erexit autem Jacob lapidem
in titulum, fundens oleum desuper. Salomon
quoque templum aedificavit et Domino dedicavit.
Hinc patres Novi Testamenti cepere exemplum,
ut praediximus, et ecclesias aedificandi et aedificatas
consecrandi, quae quidem consecratio efficit
duo; quoniam Deo ipsam Ecclesiam materialem
appropriat, et nostram tam Ecclesiae, quam
fidelis animae desponsationem insinuat. Domus namque
non consecrata est sicut puella viro alicui destinata,

non tamen dotata, nec commercio in unionem
carnis unita; sed consecratione dotatur, et
transit in propriam Jesu Christi sponsam, quam
sacrilegium est adulterio ulterius violari; desinit
esse lupanar daemonum. Si quaeres exemplum,
multa suppetunt, sed instar illius templi sufficiat,
in quod Pantheon antea vocabatur, transit in Regis
aeterni palatium, in quo per gratiam habitat. Nam et
in templo visibiliter gloria Domini descendebat.
Domus et non consecrata gentilitas est, aut anima
divinae cognitionis ignara. Domus consecratio Christi
est et Ecclesiae, vel animae copulatio, et
hoc per singula dedicationis insignia demonstremus.
Primo faciat episcopus litaniam ante reliquias
in eo loco, ubi fuere praetenta nocte reconditae,
implorans Dei misericordiam et sanctorum auxilium
ad digne perficiendum tam arduum Ecclesiae
sacramentum; deinde ante fores Ecclesiae faciat
exorcismum salis et aquae, dicens: Deus in adjutorium
meum intende, etc., sine alleluia; de his
infra dicemus. Haec aqua salis sapientia condita,
baptisma significat, quod sapientia fidei conditur,
cum de fide baptizandus instruitur, cujus fontem
in Judaea Dominus consecravit. Ex hac aqua
tantum episcopus foris in circuitu aspergit ecclesiam,
et pro ipsius benedictione Deum exorat. Haec
trina aspersio, et oratio trina est ad instar triduanae
sepulturae; in fontem immissio, est sanctae Trinitatis

in baptismate invocatio, quam in mundi
circuitu faciendam gentibus, Dominus Apostolis
imperavit, dicens: « Ite, baptizate eos, in nomine
Patris, Filii, et Spiritus sancti. » Unde interim duodecim
candelae in circuitu ecclesiam illuminant;
quia duodecim apostoli gentes doctrinae lumine
illustrabant; tria responsoria, quae interim decantantur,
est hilaritas trium ordinum fidem suscipientium
scilicet, Noe, Daniel, et Job. Et quoniam
ad hanc invocationem, gratia fidei, spei, et charitatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.