PL 213, col. 31

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

sinistrabunt. Igitur a dextro scribitur in sinistrum,
quia post gentium plenitudinem, Israel
convertetur ad fidem; et primum quidem alphabetum
Graeca lingua; secundum scribitur in Latina;
illa nam prior est, et sapientia pollet; haec sequens
est, et potentia praeeminet. Haebrea non scribitur,
quoniam in Ecclesia silet; utrumque autem per
baculum scribitur, quoniam haec omnia per praedicatores
aguntur. Sic autem scribuntur, ut in forma
crucis in medio pavimento conveniant, tum quia
duo Testamenta fidem edocent passionis, tum quia
duo populi salvantur in mysterio crucis. Prius tamen
de pavimento, si qua sunt ibi corpora infidelium
evellantur, quia nec sancta sunt, nec sanctificabuntur,
nec eorum animas Christus annulo fidei

subarrhavit, nec in gloriosam transibunt generalis
corporis unionem ad fidelium corpora, aut evellantur,
aut terrae sic profundius immittantur, quod
nullum vestigium appareat tumulorum. Pavimentum
enim pectoris nostri si humilitatis hyssopo desideramus
aspergi, aqua sacramentali mundari,
scientia spirituali repleri, crucis fide salvari, evacuandum
est quisquiliis, et omnis mortalis contagione
peccati, ut super nivem dealbalti Christum
induamur; et ei sponsa virgo, casta, sine ruga,
et macula exhibeamur.
CAPUT VII. ITEM DE EODEM.
Christus assistens pontifex per proprium sanguinem

introivit in sancta, hucusque fuit quasi
prooemium dedicationis, abhinc incipiet ecclesiae
dedicatio, et ideo per hoc, quod sequitur, Christi
passio, et Spiritus sancti effusio figuratur. Accedens
itaque pontifex ad altare, ad benedicendum aquam,
dicit: Deus in adjutorium meum intende, et subjungit: Gloria Patri,
sine Alleluia. Hic modus servandus
est in benedictione hujus aquae, et praecedentis,
et illius, quam Alexander papa in Dominicis
benedicendam instituit, ut divinum imploretur
auxilium; et quoniam haec benedictio fit ad exhibendam
gloriam Trinitati, etiam subjungitur Gloria;
sed quia adhuc purgamur, et nondum sumus
sortiti benedictionis effectum, idcirco inter suspiria
positi, Alleluia, id est laudem pro perceptis beneficiis

Deo debitam subticemus, unde post consecrationem
ecclesiae cantabitur; quoniam exclusa daemonis
phantasia, Deus in ea laudabitur; ita Christus
ad aram Crucis accedens Patris auxilium
invocavit et ad Trinitatis gloriam manifestandam
mortem subiit, licet Alleluia duntaxat post resurrectionem
manifesta operis exhibitione cantavit.
Deinde sal, cinis et aqua benedicuntur, et cruce
facta commiscentur, et demum vinum apponitur.
Sal est Dei sapientia. Unde Elisaeus salem misit in
aquam, ut sanarentur aquae; Pater in hunc mundum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.