PL 213, col. 35

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

plenitudo; et quoniam hanc redemptionem
Trinitas operatur, ideo gloria Patri subjungitur,
ut laus Trinitati cantetur; post haec benedicantur
vasa, vestes, linteamina, cultui mancipanda. Utensilia
benedici, est opera nostra ad Deum referri;
quae sint utensilia necessaria infra dicemus. Ad haec
altare vestitur; altare vestiri, est animam immortali
et incorruptibili corpori jungi, de quo vestimento
dicit ipse Christus de se: « Conscidisti saccum
meum mihi, circumdedisti me laetitia. »
Vel altaris ultima benedictio, illam finalem significat
benedictionem, qua dicitur: « Venite, benedicti
Patris mei. »
Post haec multipliciter, ut infra dicetur, ornatur
ecclesia et accenduntur luminaria; tunc enim

opera justorum splendescent, tunc « Fulgebunt justi,
et tanquam scintillae in arundineto discurrent.
» Tunc Missa cantatur; non enim sine
missa debent ecclesiae consecrari; tunc enim revelabitur
sacramentum, quod etiam angelis ab initio
fuit absconditum. Introitus: Terribilis est
locus iste; quid est enim terribilius quam quod
angeli timebunt, et vix justus salvabitur! Tunc
venit pontifex solemniter indutus, et cantatur in
laetitia; tunc enim videbitur Dominus a nobis facie
ad faciem in gloria sua. Et vide quoniam in
aspersione basilicae lineis duntaxat, et minoribus
utitur indumentis; sed ad mysterium altaris accedens
vestibus ornatur pontificalibus et pretiosis,

recolens quod legalis pontifex, in lineis sanctuarium
expiabat, et post lotus in pontificalibus in
holocaustum arietem offerebat; et quia in eisdem
lineis hircum emittebat post expiationem; ideo
et in consecratione fontium et immersione catechumenorum,
ubi peccata transferuntur eorum,
quidam utuntur simplicibus et lineis indumentis.
Vel per altare Christum, sicut per Ecclesiam sponsam
accipimus; ipse enim est lapis qui a Jacob
erigitur in titulum; quia stetit in signum populorum
ipse lapis angularis, « qui fecit utraque
unum, » ipse lapis est crescens in montem,
ipse mons pinguis, oleo laetitiae prae consortibus
unctus, ideoque non unguntur altaria nisi lapidea.
Hic etiam, per lapidem itinerarium figuratur,

eo quod « Exsultavit, ut gigas ad currendam
viam; » et: De torrente in via bibet; itinerarius
autem similiter, et ob similes causas, ex sale,
cinere et aqua, et vino conspergitur, et datis odoribus
chrismate confirmatur; juxta hoc altare, Christianum
loquor, lavacrum est, quo manus abluuntur.
Haec Christi misericordia, qua homines in
baptismo vel poenitentia a peccatorum sordibus
diluuntur; ad hoc per gradus ascenditur, hi sunt
martyres, ut praediximus, aut virtutes per quas ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.