PL 213, col. 41

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

accendunt, qui dicuntur alas habere propter
velocem custodiae cursum, quibus caput et pedes
velant et mediata revelant; quia nos priora et novissima
celant.
Unde Isaias: Priora annuntiate mihi, et novissima
quae erunt, et dicam quoniam dii estis, Media
vero, quae sex diebus et sex aetatibus facta sunt,
nobis vicaria vel partiali demonstratione revelant,
quoniam ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus
; nam, licet invisibilia Dei per ea, quae
facta sunt, quomodo libet intellecta conspiciantur;
incomprehensibilis est tamen ejus aeternitas, et
quomodo sit Α et Ω non sufficimus intueri. Quandoque
circumpingitur angelus Michael draconem
suppeditans, juxta illud Joannis: « Factum est

praelium in coelo, Michael cum dracone pugnabat, »
quam pugnam aestimo, dissidium angelorum, confirmationem
bonorum et ruinam malorum, aut
etiam in praesenti Ecclesia persecutionem fidelium.
Quandoque circumpinguntur viginti quatuor seniores,
secundum visionem ejusdem, in vestibus albis,
et coronis aureis; per quos significantur veteris
et novae legis doctores; qui sunt duodecim propter
fidem sanctae Trinitatis, quam annuntiant, per
quatuor climata mundi, aut viginti quatuor propter
opera et observantiam evangeliorum, qui per innocentiam
conteguntur, et charitatis, et sapientiae
diademate coronantur; si lampades adduntur, dona
sancti Spiritus representantur, si mare vitreum,

baptismus innuitur. Quandoque circumpinguntur
quatuor animalia, secundum visionem Ezechielis,
et ejusdem Joannis, similitudo vultus eorum facies
hominis, et facies leonis a dextris, facies autem
bovis a sinistris, et facies aquilae desuper ipsorum
quatuor; et quidem quatuor facies uni, et quatuor
pennae uni, et similitudo eorum, quasi carbonum
et aspectus lampadum; hi sunt quatuor evangelistae,
unde cum libris depinguntur in pedibus; quia quae
verbis, et scriptura docuere, mente et opere complevere;
unicuique facies quatuor, nam quae fuit
unius, fuit omnium de incarnatione Verbi notitia;
sed singula singulis sunt appropriata; licet enim
quilibet propria prosequatur, sua tamen singuli
singularius exsequuntur, ut Matthaeus humanitatem

dicens: « Liber generationis Jesu Christi, unde
figuram sortitur humanam et figurat Christum
hominem, qui cum esset Deus, factus est homo.
Marcus, incipiens a praedicatione Joannis in deserto
clamantis, figuram tenet leonis in deserto rugientis;
apertius quoque caeteris Christi resurrectionem explanat,
in qua Christus a leone figuratur, qui
mortuus nascitur, et voce Patris die tertia vivificatur.
Ii ponuntur a dextris, quia Christi nativitas,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.