PL 213, col. 42

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

et resurrectio fuit omnium laetitia generalis. Unde
in Psalmo: « Ad matutinum laetitia. »
Lucas vitulus est, eo quod a Zacharia sacerdote
inchoavit, et Christi passionem et hostiam pertractavit
specialius; vitulus enim animal est sacerdotum
sacrificiis aptum; vel ideo vitulo comparatur,
quia duo cornua, quasi duo continet Testamenta;
et quatuor pedum ungulas, quasi quatuor Evangeliorum
summa. Per hoc quoque figuratur Christus,
qui fuit pro nobis vitulus immolatus; ideoque
ponitur a sinistris; quia mors Christi fuit apostolis
tristis, unde: « Ad vesperum demorabitur fletus, »
et alibi: « Vos contristabimini, sed tristitia vestra
vertetur in gaudium. » Joannes est aquila, quoniam
ad excelsa pervolans ait: « In principio erat

Verbum; » hic quoque significat Christum cujus
juventus, ut aquilae renovatur, cum resurgens a
mortuis floret et coelum ingreditur. Hic non juxta,
sed super esse describitur, quoniam ascensionem
designat, et Verbum apud Deum pronuntiat;
quilibet quatuor pennis volat, cum ad Divinitatem
oculos levat eamque per quatuor mundi partes
annuntiat. Joannes autem his animalibus senas
alas attribuit, quia per hujus mundi visibilia sex
diebus consummata, invisibilia cognovere, et
Deum sicut Dominum glorificavere. Vel prima
ala fuit lex naturalis, secunda Mosaica, tertia prophetae,
quarta Evangelium, quinta institutiones
apostolorum, sexta doctorum. His volat Ecclesia,

dum ab his praedicatores totius praedicationis accipiunt
fundamenta. Secundum Joannem quoque sunt
oculis plena, ob perfectam ipsorum de creatione
notitiam. Hi sunt carbones ignis, carbones desolatorii,
si sederis super eos, erunt in adjutorium
tibi; si eos tetigeris ab his carbonibus accenderis,
et cum sanctis sanctus eris. Hi sunt lampades
bonae opinionis lumine coruscantes. Quandoque
circumpinguntur, vel potius suspinguntur apostoli,
qui fuere testes, verbo et opere in Samaria et
Judaea, et usque ad ultimum terrae. Pinguntur
autem quandoque dispertitae linguae super singulos
eorum quia talibus indiciis Paracletus replevit
corda eorum. Pinguntur quandoque criniti, quasi
Nazarei, id est sancti; lex enim fuit Nazaraeorum,

ut tempore suae separationis novacula non transiret
super caput eorum; separabant autem se a communi
vita hominum, quidam ad tempus, quidam
jugiter, ut Samuel. Quandoque Baptista interseritur,
ut eremita, martyres cum equuleis, ut
Laurentius in craticula, Stephanus cum lapidibus,
confessores cum suis insignibus, ut episcopi mitrati,
abbates capuciati, doctores cum libris in
manibus, virgines secundum Evangelium cum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.