PL 213, col. 975

De scriptoribus ecclesiasticis (Auctor incertus Mellicensis), J. P. Migne

Ratramnus vir doctus scripsit
libellum cuidam principi de corpore et sanguine
Domini, a cujus libelli interim laude cessamus,
donec perlecto eo, si forte ad manum venerit, an
sanae et catholicae fidei concordet, agnoscamus.
CAP. XLVIII.
Laurentius, doctrina et scientia
clarus, scribit librum de duobus temporibus,
in quo plurima poenitentes poterunt invenire remedia.
CAP. XLIX.
Rudolfus Fuldensis monasterii presbyter
et monachus, doctor praecipuus, poeta etiam
dictus, et historicus satis doctus, multis utiliter
scriptis, octavo Idus Martii rebus excessit humanis.
CAP. L.
Smaragdus abbas super epistolas et

evangelia per singulas Dominicas distributa, utilissimum
scripsit opusculum. Libellum quoque alium
scribit, quem de diversis virtutibus collegit, et
ei Diadema monachorum nomen imposuit; quia
sicut diadema gemmis, ita hic liber fulget ornamentis.
CAP. LI.
Ambrosius, qui et Autpertus, abbas
Agaunensis coenobii, explanationem scribit in
librum Apocalypsis Joannis apostoli. Scribit etiam
in modum Prudentii Psycomachiae, quod interpretatur pugna animae,
librum De conflictu virtutum
et vitiorum, quem et misit ad Lantfridum abbatem
ac presbyterum in Bavaria constitutum.
CAP. LII.
Julianus Toletanus episcopus, vir

litteris apprime eruditus scribit Idalio episcopo Barcinonensi
librum Prognosticorum de novissimis
diebus, et initio futuri saeculi.
CAP. LIII.
Bachiarius vir optimi ingenii, scribit
ad Januarium librum De reparatione lapsi.
CAP. LIV.
Regino abbas Brumiensis Chronicam
scribit, quam a primo Incarnationis Dominicae
anno inchoavit et ad millesimum quintum perduxit.
CAP. LV.
Eucherius in divinis Scripturis admodum
exercitatus scribit Quaestiones in librum
Regum. Scribit nihilominus de forma spiritualis intellectus;
et interpretatione nominum. Habetur et
alius liber ab eo conscriptus, qui inscribitur De
quaestionibus difficilioribus.
CAP. LVI.

Marcellinus natione Romanus, Chronicam
scripsit, in qua sagacis sui ingenii evidens
indicium dedit.
CAP. LVII.
Paulus monachus, monachorum Regulam
scripsit, in cujus conscriptione cooperatorem
habuit Stephanum collegam suum. Unde et
eamdem Regulam sub utrorumque nomine placuit
inscribi, exempli gratia: Incipit Regula Pauli et
Stephani.
CAP. LVIII.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.