PL 214, col. 675

Regesta sive epistolae 1 (Innocentius III), J. P. Migne

antiquas et rationabiles consuetudines monasterio
vestro per privilegia Romanorum pontificum
et scripta regum et principum praevia ratione
concessas et hactenus observatas ratas habemus et
eas perpetuis temporibus illibatas permanere sancimus.
Decernimus ergo, etc. protectionis et concessionis,
etc.
Datum Laterani, Nonis Julii.
CXXI. EISDEM. De eodem argumento. (Laterani, VI Id. Julii.
Fervor religionis et devotionis vestrae nos movet
propensius et inducit ut praeter commune debitum
petitiones vestras, quae rationi conveniunt, debeamus

libenter admittere et utilitati monasterii vestri,
quod ad jurisdictionem beati Petri et nostram specialiter
pertinet, pastorali sollicitudine providere.
Eapropter, etc. usque ad verbum assensu, auctoritate
vobis apostolica indulgemus quod si episcopi
in quorum dioecesi ecclesias parochiales habetis in
fata concesserint, et Ecclesias vestras interim vacare
contigerit, capellani in ipsis instituendi, ne
ordinationes Ecclesiarum inutiliter differantur, ad
praesentationem vestram ab eo qui, sede vacante, vices
episcopi debet de jure supplere, sine contradictione
qualibet admittantur, qui vobis de temporalibus,
episcopis vel eorum officialibus de spiritualibus
debeant respondere. Adjicimus etiam quod,
sicut rationabili consilio et providentia capituli

vestri ecclesiam de Windesores ad cellarium et ecclesiam
de Alricheseia et ecclesiam de Herford et
ecclesiam de Nesinges ad vestimenta fratrum vestrorum
invenienda, ecclesias vero de Epinges et de
Wdeford et de Neclesuvelle et de Luchenton ad
usus sacristiae vestrae de assensu dioecesani episcopi
assignastis, ita vobis vestrisque successoribus in
perpetuum permaneant ad hos usus. Et ne in posterum
haec assignatio vestra possit vel debeat in
aliquo mutilari, ipsam auctoritate apostolica confirmamus
et praes., etc. Decernimus ergo, etc. concessionis
et confirmationis, etc.
Datum Laterani, VI Idus Julii.
CXXII. FRATRI RAINERIO, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Creat ipsum legatum apostolicae sedis in nonnullis provinciis Gallicanis. [(Laterani, IV Id. Julii.)]

Licet solitae solitudinis locum affectes, fugans
vel fugiens potius tumultus saecularium potestatum,
ut Rachelis fovearis amplexu et in lege divina
jugiter mediteris, sedens secus pedes Domini
cum Maria, cum tamen in lege mandatorum ipsius
legeris quod obedientia praeferenda sit victimis, et
proximum diligere debeas ut te ipsum, nec potes
nec debes sic vivere soli tibi ut vel recedas ab obedientia
praesidentis vel proximorum salutem negligere
videaris, sed a contemplatione Mariae ad actionem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.