PL 217, col. 1131

Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M

volunt illum non institutum fuisse sub protectione,
et invocatione S. Spiritus, donec piissimus Montispessulani
comes Guido constitutus est archihospitalis
Romani primus magister. Et quidem in confesso
est apud omnes, hunc Montispessulani comitem
paulo ante Innocentium III in sua civitate erexisse
insigne hospitale; illudque sub invocatione et
protectione S. Spiritus instituisse, qui tamen postea
ab ipso summo pontifice Romam vocatus, et
archihospitalis Romani constitutus est primus magister,
atque utrumque xenodochium sub invocatione
S. Spiritus gubernavit, quod quidem ex mox
dicendis clarius patebit.
Adeoque agnoscere debemus Innocentium III papam
aeque ac Guidonem comitem, pro hujus sacri
ordinis institutoribus, sed sub diverso respectu,
cum summus ille pontifex auctor fuerit archihospitalis,
sub cujus jurisdictione omnia reliqua dependebant;
piissimus autem comes erexit primum xenodochium,
alteri tamen subjiciendum. Parvi enim

refert, an ab initio, sacri hujus ordinis Inquilini,
sub uno vel altero, nomine aegrotis inservierint, et
Deo militaverint, cum inter utriusque hospitalis
erectionem pauci tantum anni intercesserint. Ac
sane piissimus ille pontifex per solemnem bullam
anno 1204 datam, et eidem Guidoni utriusque xenodochii
magistro directam, exerte dicit, hoc archihospitale
Romanum ab ipso erectum esse in loco,
qui dicitur ad S. Mariam in Saxia, prout ipsa bulla
in Bullario Romano, tom. I, pag. 58, edita, quam et
hic exhibere lubet.
Bulla Innocentii III, papae confirmans erectionem
archihospitalis Romani, ejusque unionem cum hospitali
Montispessulani.
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei GUIDONI
magistro hospitalium S. Mariae in Saxia et
S. Spiritus in Montepessulano, ejusque fratribus
tam praesentibus, quam futuris, regularem vitam

professis in perpetuum.
Inter opera pietatis, etc. Vide Regestorum lib. VII, col. 377, tom. II.
Datum Lateran., per manum Joannis S. R. E.
subdiaconi et notarii XIII Kal. Julii, indictione VII,
Incarnationis Dominicae anno 1204, pontificatus vero
domini Innocentii III, anno VII.
Hoc igitur xenodochium Romanum tempore erectionis
nuncupabatur Hospitale S. Mariae in Saxia,
et forsan ab ipsis Saxonibus-Anglis, nomen sumsit,
utpote in eodem loco erectum, ubi olim piissimus
Ina Saxonum Orientalium in Anglia rex ecclesiam
anno 715 in honorem S. Mariae Deiparae virginis
excitari curaverat. Hic quippe rex piissimus,
postea et circa annum 718 Romam accedens ad visitanda
loca sacra, ibidem insigne xenodochium
erexit, illudque amplissimis redditibus auxit ad suscipiendos
suos Saxones Orientales loca sacra visitantes.
Sic etiam ad Inae pium exemplum Offa Mediterraneorum

Saxonum sive Marciorum rex, ibidem
hospitale regiis donis locupletavit, quod tamen
deinceps ad incitas penitus redactum est. Nam anno
817 tantis flammis incenditur, ut illae non nisi miraculo
exstingui potuerint; postquam nimirum piissimus
pontifex Paschalis I, cum miraculosa Deiparae
virginis imagine processionaliter concomitante
clero, et populo ad locum accedens ignis exstinctus
est. Atque etiamsi anno 847 in cineres redactum,
illud pietate summi pontificis Leonis IV,
ac liberalitate regum Angliae iterum restauratum
sit, attamen saeculis XI et XII reperimus, illam partem
civitatis Romanae, ubi situm erat, adeo devastatam
per Guelphorum, et Gibellinorum factiones
ut tempore Innocentii III papae anno 1198 cathedram
S. Petri occupantes vix illius hospitalis Orientalium
Saxonum memoria superavit. Unde merito piissimus
pontifex Innocentius III illius verus restaurator,
et fundator nominari debet, quamvis locus a

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.