PL 217, col. 1130
Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)), · Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M
inimicorum suorum, Deo inspirante, praedicit.
Quoniam in humanis operibus nihil est ex omni
parte perfectum, benigne hujus operis quaeso lectorem,
quatenus si quid in eo dignum invenerit,
divinae gratiae totum ascribat. Quidquid autem in
ipso cognoverit minus dignum, ad humanum referat
imperfectum, rogans humiliter, ut ipse pro me
suppliciter intercedat apud piissimum Patrem, et
justissimum judicem, ut plenam mihi concedat indulgentiam
peccatorum, per virtutem verae ac fructiferae
poenitentiae, quam in hac poenitentialium
expositione Psalmorum utcunque descripsi, ad laudem
et gloriam nominis Jesu Christi; qui cum Patre
et Spiritu sancto vivit, et regnat Deus benedictus
in saecula saeculorum. Amen.
praefecit. Eorum cura est peregrinos et infirmos suscipere
et curare, ac pueros et infantes alere. Vocantur
autem fratres S. Spiritus a collegio certe
magnifico sub tutela et patrocinio S. Spiritus aedificato.
In Saxia autem vel quia collegium est sub
saxo seu castro Neronis; vel quia Saxones Germaniae
populi ibi olim habitavere. »
Interim sunt nonnulli, qui hujus ordinis ortum
longe antiquiorem esse volunt, asserentes, illum a
S. Lazaro fratre sanctissimarum virginum Marthae
et Mariae exortum fuisse, qui apud Massiliam in
Galliis appulsus ibidem ordinem militarem et eximium
xenodochium in honorem S. Spiritus erexisse
fertur. De quo fabuloso exordio plura inferius dicenda
sunt, cum sustinendo tales nugas, inter hujus
sacri ordinis iniquilinos, praesertim Italos, et Gallos
dirae exortae sint contentiones. Alii dein scriptores
aeque inaniter ordinis principium a quodam S. Cyriaco
sive Juda Quiriaco desumere volunt, prout
Trithemius in Chronico Hirsaugiensi part. I, fol. 527
scribit; quorum etiam sententia omnino rejicienda
est, cum nullae veritatis fundamento innitatur. Nunquam
enim primis Ecclesiae saeculis reperimus aliquem
determinatum Hospitalariorum ordinem institutum
fuisse, et S. Cyriacus ille nec Hierosolymitanus
episcopus exstitit, tempore inventae S. crucis,
nec sub Juliano Apostata sedem illam occupare
potuit, prout pluribus doctissimi socii Bollandiani
docent tom. I Maii ejusdem Acta ad diem quartum
dicti mensis eruditis notis exornantes, quem quidem
Judam Quiriacum nominant.
Nec desunt scriptores, qui hujus ordinis exordium
summo pontifici Innocentio III non denegant, sed