PL 217, col. 1129
Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)), · Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M
tuae, disperdes omnes inimicos meos, id est omnes eorum
inimicitias, ut fiant de inimicis amici, secundum
illud quod alibi dicitur: Verte impios, et non
erunt [(Prov. XII)]
. De reprobatis autem spiritu prophetandi dico:
Et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam
ego servus tuus sum.
Omnes hujusmodi perdes in gehenna ignis aeterni, qui
obstinato corde tribulant animam meam, quoniam
servus tuus ego sum, id est in poena peccati,
quo me servum tuum nequiter persequuntur. Vel perdes eos, qui
propterea tribulant animam meam,
quoniam servus tuus ego sum, id est quoniam tibi
servio. Est et hoc grave peccatum, propterea persequi
aliquem, quoniam servit Deo. Exsultativa
conclusio, qua liberationem animae suae ac perditionem
Commentariorum D. Innocentii in septem Psalmos poenitentiales
finis.
Inter praecipua charitatis Christianae officia, haud
minimum religiosum munus reputatur hospitalibus
inservire, atque curam aegrotorum gerere, aliorumque
miserorum hominum necessitatibus succurrere;
unde omni aevo excitavit Deus viros tanta misericordia
praeditos, ut proximis suis tam sanctum ministerium
exhibere plurimi haud dedignati sint. Inter
plures igitur ordines religiosos saeculo XII et sequenti
erectos, nonnulli dicti sunt Hospitalarii, ad hoc pium
officium observandum specialiter deputati, prout
praesens sacer ordo institutus erat, et adhuc amplissimum
totius Ecclesiae catholicae hospitale sub sua
directione possidet, cujus ortum miraculosum reverendissimus
Ascanius Tamburinus olim abbas generalis
Vallis-Umbrosae, De jure abbatum, tom. II,
disput. XXIV, quaest. IV, pag. 314, quamvis alii aliter
originem proferant.
Verum ante alios auctores audiamus laudatum
Tamburinum de ortu hujus ordinis sic loquentem:
« Sancti Spiritus in Saxia ordo, seu congregatio
litteris apostolicis sub Regula S. Augustini sic nuncupata,
mirabile quidem habuit principium ab Innocentio
III summo pontifice. Huic enim oranti facta
est vox de coelo dicens: Innocenti! vade piscatum
ad Tiberim fluvium. Re cum S. R. E. cardinalibus
communicata ad Tiberim se contulit, et laxatis retibus,
prima vice octoginta septem, secunda vero
trecentos, et quadraginta extraxit infantes abortivos,
ab impiis matribus suffocatos et in Tiberim
projectos. Non defuit piissimo pontifici remedium
divinitus revelatum. Congregatis enim quam plurimis
piis hominibus, eos ad curam hospitalis Sancti
Spiritus, quod Romae circa annum 1201 construxit,