PL 217, col. 996

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

dicitur tartarus vel gehenna, de quo Dominus
ait: Mortuus est autem dives, et sepultus est in inferno [(Luc. VI)]
.
In hoc quidem inferno nullus Domino
confitetur. Infernus est et ipse diabolus: Dilatavit
infernus animam suam absque ullo termino [(Isa. V)]
.
Si enim secundum Apocalypsim Joannis, blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis,
quoniam magna facta est vehementer
[(Apoc.
XVI)]
, quanto magis blasphemabunt in inferno homines
Deum propter incendii cruciatum, qui vehementior
quidem erit quam possit etiam cogitari.
Recte ergo propheta dixit: Neque infernus confitebitur
tibi, neque mors laudabit te [(Isa. XXXVIII)]
. Non mortui laudabunt te, Domine
[(Psal. CXIII;
Eccle. XVII)]
. Nam a mortuo, tanquam ab eo qui

non est, perit confessio. Duplex autem in Scripturis
confessio legitur: una peccatorum, altera praeconiorum.
De ista dicitur: Confitemini Domino in
cithara et in psalterio decem chordarum psallite illi [(Psal. XXXII)]
.
De illa autem: Confitemini alterutrum
peccata, vestra [(Jac. V)]
. Licet ergo non sit praeconiorum
confessio in inferno, est tamen in eo confessio
peccatorum, sed infructuosa penitus et inutilis,
sicut Sapiens protestatur: Gementes prae angustia
spiritus dicent intra se poenitentiam agentes:
Erravimus a via veritatis et lumen justitiae non luxit
nobis. Quid profuit nobis superbia, aut divitiarum
jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa
tanquam umbra [(Sap. V)]
. Talia, inquit, dixerunt
in inferno hi qui peccaverunt. Ergo confitebuntur

ad poenam, sed non convertentur ad veniam. Justum
enim est, ut qui noluerunt cum poterunt,
cum velint, non possint. Propterea dives ille, qui
cruciabatur in flamma, dicebat ad Abraham: Rogo
te, pater, ut mittas Lazarum in domum patris mei;
habeo enim vero quinque fratres, ut testetur illis, ne
et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Cui cum
Abraham respondisset: Habent Moysen et prophetas,
audiant illos; subjunxit: Non, pater Abraham,
sed si quis ex mortuis resurrexerit, credent [(Luc.
XVI)]
. Agebat et ipse poenitentiam in inferno, sed
quia cognoscebat illam inutilem, rogabat ut annuntiaretur
hoc fratribus suis, quatenus agerent
poenitentiam in hoc saeculo fructuosam, et ideo non

de futuro, sed de praeterito poenitens iste ait:
Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes
lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.
Laborat justus in corde, laborat in ore, laborat
in opere. De primo: Laboravi in gemitu meo; de
secundo: Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces
meae, dum spero in Deum meum [(Psal. LXVIII)]
;
de tertio: Labores manuum tuarum, quia manducabis,
beatus es et bene tibi erit [(Psal. CXXVII)]
. Deus
autem laborare dicitur per patientiam, ut exspectet
ad poenitentiam; unde: Facta sunt mihi molesta,
laboravi sustinens [(Isa. I)]
. Diabolus vero laborat
per fraudulentiam, ut pertrahat ad nequitiam;
unde: Sub lingua ejus labor et dolor [(Psal. X)]
.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.