PL 217, col. 995

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

non consumit hominem, sed affligit, ut semper
vivat ad mortem. Est praeterea mors gratiae, de
qua dicit Apostolus: Mortui estis, et vita vestra
abscondita est cum Christo in Deo [(Colos. III)]
. Et
Salomon: Fortis ut mors dilectio, et dura sicut infernus
aemulatio. Lampades ejus, lampades ignis atque
flammarum. Aquae multae non poterunt exstinguere
charitatem [(Cant. VIII)]
. Ipse quoque Christus
se per prophetam mortem mortis appellat: O mors,
inquit, ero mors tua, morsus tuus ero inferne (Osee
XIII). Mors naturae separat corpus ab anima, mors
culpae separat animam a Deo, mors gehennae separat
animam et corpus a gloria, mors gratiae separat
corpus a mundo. In prima morte plerumque non
est, in secunda vix est, in tertia nunquam est,

qui Dei memor sit ad salutem: in quarta vero,
semper est homo Dei memor. Quia ergo in corporalis
mortis articulo, nonnunquam est tanta doloris
acerbitas, tanta molestia passionis, quod moriens
in tantum memoria privetur, ut nullorum valeat
meminisse, licet non sit de aliquo desperandum,
donec fuerit in vita, tutum tamen non est, ad supremum
mortis articulum poenitentiam differre; sed
tunc securum est homini poenitere, cum praevalet
ipse peccare. Dimittat ergo dubium et retineat certum
qui vult a periculo liberari. Sic de spirituali
morte debet intelligi, quod non sit in morte qui memor
sit tui; quoniam tanta est criminis obstinatio,
ut peccator desperans de venia, vix unquam
de Deo recordetur ad poenitentiam, quem a se contemnendo

projecit per superbiam. Justo quippe judicio
tali animadversione punitur peccator, ut moriens
obliviscatur ipse sui, qui dum viveret, oblitus
est Dei. Caeterum de morte gehennali sic potest
et debet intelligi, quod non est in morte qui memor
sit Dei, quoniam in gehenna non est recordatio ad
salutem, sed potius ad tormentum: quia damnati
maledicent Altissimo et blasphemabunt Excelsum,
conquerentes eum esse malignum, qui creaverit
illos ad poenam et nunquam inclinetur ad veniam,
optantes illum omnino non esse, per quem conqueruntur
se tam infeliciter esse. Et ideo merito
subditur: In inferno autem quis confitebitur tibi?
In sacra Scriptura infernus quandoque dicitur miseria

praesentis vitae, unde: Pericula inferni invenerunt
me [(Psal. CXIV)]
. Quandoque vitiorum profundum,
unde est illud: Descenderunt in infernum
viventes [(Num. XVI)]
. Quandoque ipsius qui trahit
alios ad interitum, unde: Dolores inferni circumdederunt
me [(Psal. XVII)]
. Quandoque hiatus terrae,
unde: Disrupta est terra in compedibus eorum descenderuntque
in infernum viventes [(Num. XVI)]
.
Quandoque locus poenarum, unde: Infernus subter
conturbatus est in occursum adventus tui [(Isa. XIV)]
.
Cujus duae sunt partes, inferior et superior, propter
quod dicitur: Eruisti animam meam ex inferno inferiori [(Psal. LXXXV)]
.
Superior dicebatur limbus inferni,
vel sinus Abrahae, de quo dicit Job: In inferno
descendat anima mea [(Job XVII)]
. Inferior autem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.