PL 217, col. 1135
Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M
sicuti unico eorum praeceptori, obtemperare
teneantur, et debeant. »
Ab hujus igitur bullae pontificiae promulgatione,
etiam apud Gallos, omnes praeceptores, et hospitalarii
S. Spiritus, sub jurisdictione magistri generalis
Romani vixerunt, et per tria solemnia vota
facti sunt veri religiosi, usque ad exordium saeculi
XVII; nam anno 1619, summus pontifex Paulus
V concessit Gallis vicarium generalem, sed a
Romano generali ordinis quodammodo dependentem,
et Gregorius XV papa constituit, ut talis vicarius,
et visitator generalis emitteret tria vota solemnia
religiosa, et habitum ordinis indueret. Adeoque
non nisi anno 1625, summus pontifex Urbanus
VIII ad instantiam Ludovici XIII regis, magistrum
generalem xenodochii Montispessulani,
aliosque praeceptores, hospitalarios per regna Galliae
et Navarrae dispersos reddidit liberos a jurisdictione
magistri generalis Romani. Hinc exorta est
omnis disciplinae regularis relaxatio, et in illis partibus,
praeceptores et magistri commendatarii iterum
recrudescere coeperunt, supposititium militarem
ordinem ubique introducere conantes. Et quamvis
talibus usurpationibus acriter restiterint zelosiores,
et magis pii praeceptores; attamen nihil effecerunt,
donec anno 1700 magnanimus Galliarum rex Ludovicus
XIV hunc ordinem S. Spiritus in Saxia
declaravit, debere aestimari verum ordinem regularem,
atque ut praeceptores illi saeculares et commendatarii
supprimerentur. Sed tandem ad frequentes
quorumdam magnatum aulicorum importunitates,
constitutus est magister generalis hujus
ordinis per Gallias quidam ex prima nobilitate
regni, sub cujus directione omnes religiosi et fratres
laici vivere debent, et ubique hospitalitatem in omnibus
xenodochiis rite observare, qui ideo magister
ordinis S. Spiritus de Montepessulano nominatur.
Interea, reliqua hujus sacri ordinis xenodochia
per alias regiones extra Italiam et Siciliam erecta
sub jurisdictione archihospitalis Romani manserunt,
quorum inquilini regulam ab Innocentio III, papa
praescriptam rite observant. Hujus rei insigne praebet
exemplum Memmingense hospitale in civitate
imperiali ejusdem nominis situm, quod etiamsi a
Lutherano magistratu quoad temporalem jurisdictionem
dependeat, attamen religiosi hospitalarii
publicum catholicae religionis exercitium obtinent.
Nam illis integrum est in propria ecclesia pulsatis
campanis rem divinam diu, noctuque solemniter
celebrare, sacramenta administrare, sanctissimam
eucharistiam ad aegrotos, etiam in domibus Lutheranorum
decumbentes ritu catholico cum campanula
et lumine deferre, mortuos publice sepelire,
omnesque alias caeremonias apud orthodoxos Christianos
usitatas cum debita reverentia peragere.
Erat etiam olim in eodem Sueviae circulo, apud
Wimpinam urbem imperialem, eximium, hujus
ordinis xenodochium, quod tempore mutatae religionis
ad incitas est redactum, sed illud circa medium
saeculi XVII, religosi Memmingenses restaurare
laborabant, et quamvis amplissimos redditus
nunquam recuperare potuerint, suis tamen expensis
quosdam religiosos sustentare solent. Pro his duobus
hospitalibus in Germania sitis, praeceptor xenodochii
Memmingensis, in recognitionem subjectionis
archihospitali Romano debitae, annuatim exsolvere
solebat septem Bizantinos aureos, prout ex antiquis
monumentis urbis Memmingensis eruitur.
Nec ambigere licet, quin reliqua amplissima xenodochia
per varias catholici orbis provincias dispersa,
hoc idem praestiterint, prout plurima, quae
per Hispaniam, Belgium, Hungariam, Poloniam
supersunt, etiamnum hodie debitum suum pensum
annuatim huic archihospitali Romano tanquam supremum
magistrum generalem omnium hospitalariorum
S. Spiritus agnoscunt. Et quidem hoc archihospitale